GRAMMATICA LATINA Capitulum VIII: Prōnōmina 'quis', 'quī', 'is', 'ille' |
||
---|---|---|
[A] Masculīnum |
[B] Fēminīnum |
[C] Neutrum |
Quis saccum portat? Servus saccum portat. Quī servus? Servus quī saccum portat est Syrus. Is / ille servus saccum portat. |
Ancilla abest. Quae ancilla? Ancilla quae abest est Syra. Ea / illa ancilla abest. |
Quid est ānulus? ānulus est ōrnāmentum. Quod ōrnāmentum?ānulus est ōrnāmentum quod digitum ōrnat. Id / illud pulchrum est. |
Iūlius servum vocat. Quem servum? Servus quem Iūlius vocat est Syrus. Iūlius eum / illum servum vocat. |
Iūlius ancillam vocat. Quam ancillam? Ancilla quam Iūlius vocat est Syra. Iūlius eam / illam ancillam vocat. |
Quid Lydia in collō habet? ōrnāmentum habet. Quod ōrnāmentum? ōrnāmentum quod Lydia in collō habet est līnea margarītārum. Lydia id / illud ōrnāmentum amat. |
Iūlius dominus servī est. Cuius servī? Syrus est servus cuius dominus Iūlius est. Iūlius dominus eius / illīus servī est. |
Iūlius dominus ancillae est. Cuius ancillae? Syra est ancilla cuius dominus Iūlius est. Iūlius dominus eius / illīus ancillae est. |
Pretium ōrnāmentī est HS (=sēstertiī) C. Cuius ōrnāmentī? ōrnāmentum cuius pretium est HS C est ānulus. Pretium eius / illīus ōrnāmentī est HS C. |
Iūlius servō mālum dat. Cui servō? Servus cui Iūlius mālum dat est Syrus. Iūlius eī / illī servō mālum dat |
Iūlius ancillae mālum dat. Cui ancillae? Ancilla cui Iūlius mālum dat est Syra. Iūlius eī / illī ancillae mālum dat. |
Fluvius oppidō aquam dat. Cui oppidō? Oppidum cui fluvius aquam dat est Capua. Fluvius eī / illī oppidō aquam dat. |
Saccus a servō portātur; ā quō servō? Servus ā quō saccus portātur est Syrus. Saccus ab eō / illō servō portātur |
Iūlius ab ancillā salūtātur; ā quā ancillā? Ancilla ā quā Iūlius salūtātur est Syra. Iūlius ab eā / illā ancillā salūtātur. |
Cornēlius in parvō oppidō habitat. In quō oppidō? Oppidum in quō Cornēlius habitat est Tūsculum. In eō / illō oppidō habitat Cornēlius. |
Servī saccōs portant. Quī servī? Servī quī saccōs portant sunt Syrus et Lēander. Iī / illī servī saccōs portant. |
Ancillae absunt. Quae ancillae? Ancillae quae absunt sunt Syra et Dēlia. Eae / illae ancillae absunt. |
Quae oppida prope Rōmam sunt? ōstia et Tūsculum sunt oppida quae prope Rōmam sunt. Ea / illa oppida prope Rōmam sunt |
Iūlius servōs vocat. Quōs servōs? Servī quōs Iūlius vocat sunr Syrus et Lēander. Iūlius eōs / illōs servōs vocat. |
Iūlius ancillās vocat. Quās ancillās? Ancillae quās Iūlius vocat sunt Syra et Dēlia. Iūlius eās / illās ancillās vocat. |
Albīnus ōrnāmenta vēndit. Quae ōrnāmenta? ōrnāmenta quae Albīnus vēndit sunt ānulī. Ea / illa ōrnāmenta vēndit Albīnus. |
Iūlius dominus servōrum est. Quōrum servōrum? Servī quōrum dominus est Iūlius sunt Syrus et Lēander. Iūlius dominus eōrum / illōrum servōrum est |
Iūlius dominus ancillārum est. Quārum ancillārum? Ancillae quārum dominus est Iūlius sunt Syra et Dēlia. Iūlius dominus eārum / illārum ancillārum est. |
Pretium ōrnāmentōrum est HS C. Quōrum ōrnāmentōrum? ōrnāmenta quōrum pretium est HS C ānulī sunt. Pretium eōrum / illōrum ōrnāmentōrum est HS C. |
Iūlius servīs māla dat. Quibus servīs? Servī quibus Iūlius māla dat sunt Syrus et Lēander. Iūlius iīs / illīs servīs māla dat |
Iūlius ancillīs māla dat. Quibus ancillīs? Ancillae quibus Iūlius māla dat sunr Syra et Dēlia. Iūlius iīs / illīs ancillīs māla dat. |
Fluviī oppidīs aquam dat. Quibus oppidīs? Oppida quibus fluviī aquam dant sunr Capua et Brundisium. Fluviī iīs / illīs oppidīs aquam dant |
Saccī a servīs portantur; ā quibus servīs? Servī ā quibus saccī portantur sunt Syrus et Lēander. Saccus ab iīs / illīs servīs saccī portantur |
Iūlius ab ancillīs salūtātur; ā quibus ancillīs? Ancillae ā quibus Iūlius salūtātur sunt Syra et Dēlia. Iūlius ab iīs / illīs ancillīs salūtātur. |
Fēminae ōrnāmentīs dēlectantur. Quibus ōrnāmentīs? ōrnāmenta quibus fēminae dēlectantur sunt margarītae et gemmae. Iīs / illīs ōrnāmentīs dēlectantur fēminae |
GRAMMATICA LATINA Capitulum VIII: Prōnōmen 'hic' |
|||
---|---|---|---|
[A] Masculīnum |
[B] Fēminīnum |
[C] Neutrum |
|
Sing. Nōm. |
hic mūrus |
haec via |
hoc verbum |
Acc. |
hunc mūrum |
hanc viam |
hoc verbum |
Gen. |
huius mūrī |
huius viae |
huius verbī |
Dat. |
huic mūrō |
huic viae |
huic verbō |
Abl. |
hōc mūrō |
hāc viā |
hōc verbō |
Plūr. Nōm |
hī mūrī |
hae viae |
haec verba |
Acc. |
hōs mūrōs |
hās viās |
haec verba |
Gen. |
hōrum mūrōrum |
hārum viārum |
hōrum verbōrum |
Dat. |
hīs mūrīs |
hīs viīs |
hīs verbīs |
Abl. |
hīs mūrīs |
hīs viīs |
hīs verbīs |