GRAMMATICA LATINA

Capitulum XVI: Verba dēpōnentia

Mēdus laetātur (=gaudet) nec dominum verētur (=timet). Nauta nōn proficīscitur (=abit), sed ventum secundum opperītur (=exspectat).

'laetārī', 'verērī', 'proficīscī', 'opperīrī' verba dēpōnentia sunt.

Verbum dēpōnēns est verbum quod semper fōrmam verbī passīvī habet (praeter participium: laetans, verēns, proficīscēns, opperiēns) atque in locō verbī āctīvī pōnitur.

Alia exempla verbōrum dēpōnentium: cōnsōlārī, cōnārī, intuērī, sequī, loquī, lābī, complectī, ēgredī, orīrī.

dēpōnēns, entis (dēp)

[1]

-ārī

-ātur

-antur

[2]

-ērī

-ētur

-entur

[3]

-itur

-untut

[4]

-īrī

-ītur

-iuntur

Mēdus ex Italiā proficīscēns sōlem orientem intuētur. Nāvis ē portū ēgreditur; aliae nāvēs eam sequuntur. Dum Lydia loquitur, lacrimae dē oculīs eius lābuntur. Mēdus eam complectitur et cōnsōlārī cōnātur.