Capitulum quīntum decimum
Lēctiō secunda (versūs 41-95)
Exercitium 6
Quis discipulus postrēmus advenit?
- Mārcus postrēmus advenit
- Sextus postrēmus advenit
- Titus postrēmus advenit
Mārcusne magistrum salūtat?
- Mārcus magistrum nōn salūtat
- Immō Mārcus magistrum salūtat
Cūr magister Mārcum verberat?
- quod discipulus improbus est
- quod discipulus multa verba dīcit
- quod discipulus probus est
Cūr Mārcus nōn lacrimat?
- nōn lacrimat quia puerō nōn convenit lacrimāre
- nōn lacrimat quia puerō nōn potest lacrimāre
- nōn lacrimat quia puerō nōn dolet
Quō magister puerum redīre iubet?
- eum ad sellam suam redīre iubet
- eum ad lūdum redīre iubet
- eum ad vīllam suam redīre iubet
Cūr Mārcus nōn cōnsīdit?
- quia eī dolet pars tergī īnferior
- quia non fessus est
- quia eī dolet caput
Quid est tergum?
- tergum est pars corporis posterior
- tergum est pars pectoris īnferior
- tergum est pars manūs posterior
Ubi est frāter Mārcī?
- frāter eius domī est in lectō
- frāter eius est in lūdō
- frāter eius est in oppidō
Cūr Quīntus in lūdum īre nōn potest?
- Quīntus in lūdum īre nōn potest quia aegrōtat
- Quīntus in lūdum īre nōn potest quia manum eī dolet
- Quīntus in lūdum īre nōn potest quia dormit
Quid magister puerōs iubet?
- magister eōs librōs aperīre iubet
- magister eōs consīdere iubet
- magister eōs exīre iubet
Cūr Mārcus librum Titī habet?
- quod Titus mālum Mārcī habet
- quod Titus stīlum Mārcī habet
- quod Titus tabellam Mārcī habet
Cūr Titus nōn potest mālum reddere Mārcō?
- quia mālum in ventre Titī est
- quia reddere nōn vult
- quia mālum suum nōn est