Capitulum quīntum decimum
Lēctiō prīma (versūs 1-40)
Exercitium 3
Quō it Mārcus?
- Mārcus ad lūdum it
- Mārcus ad oppidum it
- Mārcus ad vīllam it
Quis est Diodōrus?
- Diodōrus est lūdī magister
- Diodōrus est Iūliī servus
- Diodōrus est mercator
Cūr Mārcus magistrum suum metuit?
- Mārcus magistrum suum metuit quia magister eius sevērus est
- Mārcus magistrum suum metuit quia magister eius magnus est
- Mārcus magistrum suum metuit quia magister eius foedus est
Quōmodo magister discipulōs improbōs pūnit?
- magister discipulōs virgā verberat
- magister discipulōs cum magnīs librīs in manibus pūnit
- magister discipulōs cum labōre pūnit
Cui discipulī pārent?
- discipulī magistrō suō pārent
- discipulī Iūliō pārent
- discipulī Aemiliae pārent
Quis discipulus prīmus ad lūdum advenit?
- Sextus prīmus advenit
- Mārcus prīmus advenit
- Titus prīmus advenit
Quid facit Sextus cum magister intrat?
- Sextus ē sellā surgit
- Sextus lūdum īntrat
- Sextus iānuam pulsat
Cūr īrātus est magister?
- quod cēterī puerī nōndum adsunt
- quod puerī nōn ē sellā surgunt
- quod puerī nōn sua verba audiunt
Estne Sextus discipulus improbus?
- Sextus discipulus probus est
- Sextus discipulus improbus est
Quid facit Titus antequam lūdum intrat?
- Titus iānuam pulsat
- Titus mālum ēst
- Titus puerōs spērat
Quid magister eum facere iubet?
- magister eum cōnsīdere iubet
- magister eum stāre iubet
- magister eum dormīre iubet
Cūr Titus librum suum nōn habet?
- quia Mārcus eius librum habet
- quia Sextus eius librum habet
- quia Quīntus eius librum habet
Tūne magister/magistra an discipulus/discipula es?
- discipulus/a sum
- magister/magistra sum