Capitulum quārtum decimum
Lēctiō prīma (versūs 1-32)
Exercitium 3
Cūr Mārcus quiētus in lectō suō cubat?
- Mārcus quiētus in lectō suō cubat quia bene dormit
- Mārcus quiētus in lectō suō nōn cubat quia is aegrōtat
- Mārcus quiētus in lectō suō cubat quia cubiculum clausum est
Cūr alter puer vigilat nec dormīre potest?
- alter puer vigilat nec dormīre potest quod pēs eī dolet
- alter puer vigilat nec dormīre potest quod manus eī dolet
- alter puer vigilat nec dormīre potest quod crūs eī dolet
Uter ē duōbus puerīs aegrōtat?
- Quīntus est puer quī aegrōtat
- Mārcus est puer quī aegrōtat
- Dāvus est puer quī aegrōtat
Pēsne sōlum dolet Quīntō?
- nōn sōlum pēs, sed etiam caput et bracchium dolet
- nōn sōlum pēs, sed etiam manus dolet
- nōn sōlum pēs, sed etiam crūs dolet
Suntne magna cubicula puerōrum?
- cubicula eōrum parva sunt
- Immō cubicula eōrum magna sunt
- cubiculum Mārcī magna est, sed Quīntī parva
Uter puer fenestrā apertā dormit?
- Mārcus fenestrā apertā dormit
- Mārcus fenestrā clausā dormit
Quid per fenestram apertam intrat?
- āēr frīgidus per fenestram intrat
- āēr calidus per fenestram intrat
- lūx per fenestram intrat
Cūr fenestra Quīntī clausa est?
- fenestra Quīntī clausa est quia puer aegrōtat
- fenestra Quīntī clausa est quia puer dormit
- fenestra Quīntī clausa est quia puer manūs lavat
Quid audit Quīntus?
- Quīntus gallum canentem audit
- Quīntus Mārcum clāmantem audit
- Quīntus canem latrantem audit
Cūr Mārcus gallum nōn audit?
- is gallum nōn audit quia dormit
- is gallum nōn audit quia fenestra clausa est
- is gallum nōn audit quia fenestra aperta est
Quid gallus canēns salūtat?
- gallus canēns novum diem salūtat
- gallus canēns Mārcum salūtat
- gallus canem salūtat
Quem vocat Quīntus?
- Quīntus Dāvum vocat
- Quīntus Mārcum vocat
- Quīntus Aemiliam vocat
Quōmodo sē habet pēs Quīntī hodiē?
- pēs eius male sē habet
- pēs eius bene sē habet
Cūr Quīntus noctem longam esse putat?
- quia tōtam noctem vigilat
- quia gallus canit
- quia dormit
Quid Dāvus puerō aegrō dat?
- Dāvus eī aquam dat
- Dāvus eī togam dat
- Dāvus eī mālum dat