Capitulum duodecimum
Lēctiō prīma (versūs 1-35)
Exercitium 4
Quis est frāter Mārcī?
- Quīntus est frāter Mārcī
- Dāvus est frāter Mārcī
- Iūlius est frāter Mārcī
Quae soror Mārcī est?
- soror Mārcī est Iūlia
- soror Mārcī est Aemilia
- soror Mārcī est Syra
Quot frātrēs sunt Iūliae?
- Iūliae duo frātrēs sunt
- Iūliae trēs frātrēs sunt
- Iūliae quattuor frātrēs sunt
Mārcō quot sorōrēs sunt?
- Mārcō ūna soror est
- Mārcō duae sororēs sunt
- Mārcō trēs sororēs sunt
Quot fīliī et quot fīliae Iūliō sunt?
- Iūliō sunt duo fīliī et ūna fīlia
- Iūliō sunt duo fīliī et duae fīliae
- Iūliō sunt ūnus fīlius et ūna fīlia
Quod nōmen est fīliae?
- Fīliae nōmen est Iūlia
- Fīliae nōmen est Syra
- Fīliae nōmen est Aemilia
Fīliīs quae nōmina sunt?
- fīliīs nōmina sunt Mārcus et Quīntus
- fīliīs nōmina sunt Mārcus et Dāvus
- fīliīs nōmina sunt Dāvus et Quīntus
Quod nōmen mātrī est?
- mātrī nōmen est Aemilia
- mātrī nōmen est Iūlia
- mātrī nōmen est Syra
Quod cognōmen est Iūliō?
- eī cognōmen est Balbus
- eī cognōmen est Cicero
- eī cognōmen est Albīnus
Num 'Quīntus' cognōmen est?
- 'Quīntus' nōn cognōmen, sed praenōmen est
- 'Quīntus' cognōmen est
- 'Quīntus' nōn cognōmen, sed nōmen est
Quot nōmina virō Rōmanō sunt?
- virō Rōmānō tria nōmina sunt
- virō Rōmānō duo nōmina sunt
- virō Rōmānō ūnum nōmen sunt
Quid est praenōmen?
- praenōmen est nōmen prīmum
- praenōmen est nōmen secundum
- praenōmen est nōmen tertium
Quis est avunculus Mārcī?
- Aemilius avunculus Mārcī est
- Iūlius avunculus Mārcī est
- Balbus avunculus Mārcī est
Quot frātrēs sunt Aemiliae?
- Aemiliae ūnus frāter est
- Aemiliae duo frāterēs est
- Aemiliae trēs frāterēs est
Cūr Aemilia trīstis est?
- trīstis est quod frāter eius abest
- trīstis est quod frāter eius mortuus est
- Aemilia trīstis nōn est quod frāter eius adest
Ubi est frāter Aemiliae?
- frāter eius in Galliā est
- frāter eius in Germāniā est
- frāter eius in Hispāniā est
Estne Aemilius mercātor Rōmānus?
- nōn mercātor, sed mīles est
- Aemilius mercātor est
- nōn mercātor, sed senātor est
Quid mīles Rōmānus fert?
- mīles Rōmānus arma fert
- mīles Rōmānus margarītās fert
- mīles Rōmānus māla fert