Capitulum duodecimum
Lēctiō secunda (versūs 36-91)
Exercitium 12
Quid agunt mīlitēs Rōmānī in Germāniā?
- mīlitēs in Germāniā pugnant
- mīlitēs in Germāniā margarītās vēndunt
- mīlitēs in Germāniā gladiōs faciunt
Quibus armīs mīlitēs Rōmānī pugnant?
- mīlitēs pīlīs et gladiīs pugnant
- mīlitēs nōn pugnant
- mīlitēs librīs et litterīs pugnant
Quid est eques?
- est mīles quī ex equite pugnat
- sunt pedes quī ex equite pugnant
- est dux quī ex equite pugnat
Aemiliusne eques est?
- Aemilius pedes est, nōn eques
- Aemilius eques est, nōn pedes
- Aemilius pedes et eques est
Quam longum est pīlum Aemiliī?
- pīlum eius sex pedēs longum est
- pīlum eius septem pedēs longum est
- pīlum eius quīnque pedēs longum est
Estne longus gladius eius?
- gladius eius brevis est
- gladius eius longus est
- gladius eius gravis est
Suntne Graecī hominēs barbarī?
- Graecī hominēs barbarī nōn sunt
- Graecī hominēs barbarī sunt
- Graecī et Rōmānī hominēs barbarī nōn sunt
Estne Germānia prōvincia Rōmāna?
- prōvincia Rōmāna nōn est
- immō prōvincia Rōmāna est
Quid est prōvincia?
- prōvincia est pars imperiī Rōmānī
- prōvincia est oppidum imperiī Rōmānī
- prōvincia est pars imperiī Graecī
Quam prōvinciam Gallī incolunt?
- Gallī Galliam incolunt
- Gallī Germāniam incolunt
- Gallī Hispāniam incolunt
Quod flūmen Germāniam ā Galliā dīvidit?
- flūmen Rhēnus Galliam ā Germāniā dīvidit
- flūmen Dānuvius Galliam ā Germāniā dīvidit
- flūmen Hiberus Galliam ā Germāniā dīvidit
Quae flūmina fīnēs sunt imperiī Rōmānī?
- Rhēnus et Dānuvius
- Rhēnus
- Dānuvius et Hiberus
Quae est patria Germānōrum?
- eōrum patria est Germānia
- eōrum patria est Gallia
- eōrum patria est Hispānia
Cūr Rōmānī contrā Germānōs pugnant?
- quia Germānī hostēs Rōmānōrum sunt
- quia Germānī Rōmānōs oppugnat
- quia Germānī amīcōs Rōmānōrum sunt
Cui exercitus Rōmānus pāret?
- exercitus ducī suō pāret
- exercitus peditī suō pāret
- exercitus equitī suō pāret