Cicero, consul (1) factus , Catilinae coniurationem virtute (2) constantia (3) curaque repressit. Is, indignatus (4) quod in petitione (5) consulatus (6) repulsam acceperat, et furore (7) demens, cum nonnullis viris (8) nobilibus, Ciceronem interficere (1), senatum (9) occidere, urbem igne (10) delere statuerat. Cicero vero coniurationem detexit ; Catilina, metu (11) consulis (12), Roma ad exercitum quem paraverat fugit (2); socii (13) eius poenas dederunt (3). Unus e senatoribus (14) filium suum punivit, nam iuvenis, amicitia (15) Catilinae perditus, castra (16) eius petebat (4): quem pater (17) in itinere (18) occidit, his eum verbis reprehendens : "Non ego Catilinae adversus patriam, sed patriae (19) adversus Catilinam tibi vitam dedi.(5)"

Non tamen Catilina consilium (20) reliquit, sed Romam (21) cum copiis (22) suis petiit. Omnes (23)acri modo pugnaverunt ; nullus hostium (24) proelio superfuit (6). Ipse Catilina, procul a suis, inter cadavera eorum quos occiderat, cecidit, morte (25) pulcherrima, si pro patria sua sic periisset. Senatus populusque romanus Ciceronem "Patrem Patriae (26) " vocavit (7).