15 TEXTOS VARIADOS DE NIVEL MEDIO
Texto 1:
Hamilcar, postquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Hic, cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est.
Texto
2:
"Ride
si sapis, o puella, ride",
Paelignus,
puto, dixerat poeta.
Sed
non dixerat omnibus puellis,
verum
ut dixerit omnibus puellis,
non
dixit tibi: tu puella non es,
et
tres sunt tibi, Maximina, dentes...
Quare
si speculo mihique credis,
debes...timere
risum.
Texto 3:
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur: Solem, Vulcanum et Lunam; reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. Intra annum vicesimum feminae notitiam in turpissimis habent rebus.
Texto 4:
Accepi
ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi;
conficior enim maerore, mea Terentia, nec me meae miseriae magis excruciant quam
tuae vestraeque; ego autem hoc miserior
sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas
communis est, sed culpa mea propria est. Hoc miserius, turpius, indignius nobis
nihil fuit.
Texto 5:
Vivamus,
mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque
senum severiorum
omnes
unius aestimemus assis...
Da
mihi basia mille, deinde centum,
dein
mille altera, dein secunda centum,
deinde
usque altera mille, deinde centum.
Dein,
cum milia multa fecerimus,
conturbabimus
illa...
Texto 6:
Rex
Persarum, Harpagi verbis offensus, qui ut parcius biberet monebat,
liberos illi epulandos apposuit et subinde quaesiit an placeret conditura.
Deinde, ut illum satis plenum vidit, adferri
Texto 7:
Cum
enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus
urgeret, rogatus a Critone quem ad modum sepeliri vellet, "Multam vero,
inquit, operam, amici, frustra consumpsi. Critoni enim
nostro non persuasi me hinc avolaturum esse neque mei quicquam
relicturum esse. Verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nactus
eris, ut tibi videbitur, sepelito. Sed,
mihi crede, nemo vestrum me, cum hinc excessero, consequetur.
Texto 8:
Difficile est longum subito deponere amorem...
O dei, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi...
Ipse valere opto et taetrum hoc deponere morbum.
Texto 9:
Scipio
exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit; quae urbs, quamquam
summa vi defendebatur, tandem expugnata est. Rebus
desperatis, dux ipse Hasdrubal, inscia uxore, ad genua Scipionis
supplex procubuit. Cum vero eius uxor se a viro relictam
esse vidisset, duobus liberis dextra laevaque
Texto 10:
Tarentinis, quos Romani urgebant, auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum. Contra Pyrrhum missus est consul Valerius Laevinus. Mox, commissa pugna, cum iam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi iussit; tumque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles terribilisque superstantium armatorum species turbavit. Equi etiam, ad conspectum et odorem belvarum exterriti, sessores excutiebant aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu. Quo viso, rex ait sibi eandem fortunam adversus Romanos esse quam Herculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur quot praecisa erant.
Texto 11:
Socrates
suasisse fertur discipulis suis crebro semet in speculo contemplarentur, ut, qui
eorum formosus esset, curaret ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret,
et, qui vero minus se comendabilem forma putaret, sedulo operam daret ut
virtutis laude turpitudinem tegeret. Adeo vir omnium sapientissimus speculo
etiam ad disciplinam morum utebatur.
Texto 12:
Gallia
est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani,
tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua,
institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a
Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae. Helvetii
quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis
finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
Texto 13:
CANIS
PER FLUVIUM CARNEM FERENS
(Avidum
sua saepe deludit aviditas)
Amittit
merito proprium, qui alienum adpetit.
Canis
per flumen carnem cum ferret natans,
lympharum
in speculo vidit simulacrum suum,
aliamque
praedam ab alio cane ferri putans
eripere
voluit; verum decepta aviditas
et,
quem tenebat ore, dimisit cibum
nec
quem petebat adeo potuit tangere.
Texto 14:
LUPUS
ET AGNUS
(Malefacere
qui vult, nusquam non causam invenit)
Ad
rivum eundem lupus et agnus venerant
siti
compulsi; superior stabat lupus
longeque
inferior agnus. Tunc fauce inproba
latro
incitatus iurgii causam intulit.
«Cur»,
inquit, «turbulentam fecisti mihi
aquam
bibenti?» Laniger contra timens:
«Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A
te decurrit ad meos haustus liquor.»
Repulsus
ille veritatis viribus:
«Ante
hoc sex menses male», ait, «dixisti mihi.»
Respondit
agnus: «Equidem natus non eram.»
«Pater
hercle tuus», ille inquit, «male dixit mihi;»
atque
ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec
propter illos scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt.
Texto 15:
Caesar proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem, item cohortandi causa, profectus, pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegumenta detrahendra tempus defuerit.