TEXTOS DE CICERÓN (DE AMICITIA)
1.
Cicerón presenta su relación con Quinto Mucio Escévola, uno de los
interlocutores de Lelio en el diálogo.
Q.
Mucius augur multa narrare de C. Lelio, socero suo, memoriter et iucunde solebat,
nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita
eram deductus ad Scaevolam, sumpta virili toga, ut, quoad possem et liceret, a
senis latere nunquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa
etiam breviter et commode dicta memoriae mandabam, fierique studebam eius
prudentia doctior. Quo mortuo, me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum
nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de
hoc alias: nunc redeo ad augurem.
Cicerón, De
amicitia I, 1.
2.
Presentación
de los personajes y de las circunstancias del diálogo.
Itaque
tum Scaevola, cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit nobis sermonem
Laelii de amicitia, habitum ab illo secum et cum altero genero, C. Fannio, Marci
filio, paucis diebus post mortem Africani. Eius disputationis sententias
memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi
loquentes, ne «inquam» et «inquit» saepius interponeretur, atque ut tanquam
a praesentibus coram haberi sermo videretur.
Cicerón, De
amicitia I, 3.
3.
Quién y por qué es el personaje central del diálogo.
Sed, ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus de amicitia scripsi. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius, et sapiens (sic enim est habitus), et amicitiae gloria excellens, de amicitia loquitur.
Tu
velim animum a me parumper avertas, Laelium loqui ipsum putes. C. Fannius et
Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani; ab his sermo oritur;
respondet Laelius, cuius tota disputatio est de amicitia; quam legens tu te
ipsum cognosces.
Cicerón, De
amicitia I, 5.
4.
El
recuerdo de la amistad es fuente de placer.
Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar quia cum Scipione vixerim: quocum mihi coniuncta cura de republica et de privata fuit; quocum et domus et militia communis, et, id in quo est omnis vis amicitiae, voluntatum, studiorum sententiarum summa consensio. Itaque non tam ista me sapientiae, quam modo Fannius commemoravit, fama delectat, falsa praesertim, quam quod amicitiae nostrae memoriam spero sempiternam fore.
Cicerón, De amicitia IV, 15.
5.
La
amistad es el don más precioso para los hombres.
Est
autem amicitia nihil aliud, nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum
benevolentia et caritate summa consensio; qua quidem haud scio an, excepta
sapientia, quidquam melius homini sit a diis immortalibus datum. Divitias alii
praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam
voluptates. Beluarum hoc quidem extremum est; illa autem superiora caduca et
incerta, posita non tam in consiliis nostris, quam in fortunae temeritate. Qui
autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem; sed haec ipsa
virtus amicitiam et gignit et continet; nec sine virtute amicitia esse ullo
pacto potest.
Cicerón, De amicitia VI, 20.
6. La amistad nunca es molesta ni importuna,
siempre aprovecha.
Tales igitur inter
viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere (...). Amicitia
res plurimas continet. Quoquo te verteris, praesto est; nullo loco excluditur;
numquam intempestiva, numquam molesta est: itaque, non aqua, non igni, ut aiunt,
pluribus locis utimur quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari aut de mediocri,
quae tamen ipsa et delectat et prodest, sed de vera et perfecta loquor, qualis
eorum qui pauci nominantur fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia,
et adversas, partiens communicansque, leviores.
Cicerón, De
amicitia VI, 21-22.
7.
La mayor ventaja de la amistad es la esperanza que proporciona.
Cumque
plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat
omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum nec debilitari animos aut cadere
patitur. Verum enim amicum qui intuetur, tanquam exemplar aliquod intuetur sui.
Quocirca et absentes adsunt, et egentes abundant, et imbecilli valent, et, quod
difficilius dictu est, mortui vivunt: tantus eos honos, memoria, desiderium
prosequitur amicorum.
Cicerón, De
amicitia VII, 23.
8. El amor, y no el interés, condición
indispensable para la amistad.
Amor
enim, ex quo amicitia nominata, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam
utilitates quidem etiam ab iis percipiuntur qui simulatione amicitiae coluntur
et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum,
et, quidquid est, id et verum et voluntarium.
Cicerón, De
amicitia VIII, 26-28.
9.
Una ley para la amistad: no pedir ni acceder a cosas ilícitas.
Haec
igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus
rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda, cum in ceteris peccatis,
tum si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim, eo
loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros
casus rei publicae.
Cicerón, De
amicitia XII, 40.
10.
¿Se
deben sustituir las amistades viejas por las nuevas?
Exsistit
autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilis: num quando amici novi, digni
amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere
solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim amicitiarum debent esse, sicut
aliarum rerum, satietates: veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem
ferunt, esset debet suavissima; verumque illud est quod dicitur: multos modios
salis simul edendos esse ut amicitiae munus expletum sit.
Cicerón, De
amicitia XIX, 67-68.
11.
El poder igualatorio de la amistad.
Sed
maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori. Saepe enim excellentiae
quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Nunquam se
ille Philo, nunquam Rupilio, nunquam Mummio anteposuit, nunquam inferioris
ordinis amicis; Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam
parem, quod is anteibat aetate, tanquam superiorem colebat, suosque omnes per se
esse ampliores volebat.
Cicerón, De
amicitia XIX, 69-70.
12. Igualdad
en la amistad, sin reproches ni chantajes.
Ut
igitur ii qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores
exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut
ingenio aut fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queruntur
semper aliquid, aut etiam exprobant, eoque magis, si habere se putant quod
officiose et amice et cum labore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum sane
genus hominum officia exprobantium; quae meminisse debet is in quem collata
sunt, non commemorare qui contulit.
Cicerón, De
amicitia XX, 71.