1ª DECLINACIÓN
Europa
Europa magna est atque
multas insulas paeninsulasque habet. Hispania, Italia et Graecia non insulae,
sed magnae Europae paeninsulae sunt. Germania et Gallia neque insulae neque
paeninsulae sunt. Britannia,
Maiorica, Sardinia, Corsica, Creta Siciliaque magnae insulae sunt. Minorica
autem insula parva est. Maiorica et Minorica Hispaniae pulchrae insulae sunt.
Agricolae insularum terram magna diligentia arant. Multae
villae in insulis sunt. Insularum orae nautis patent.
In Italia Roma est. Roma
gloria sua terras complet, atque in ultimas terrarum oras pervenit.
Romae fortuna magna fuit.
Avaritia gloriae magnam fiduciam Romae incolis dat atque pro patria semper
pugnant victoriamque obtinent. Audacia enim victoriam dat.
Roma antiqua parva fuit, sed
Albam delet. Deinde multis pugnis Etruriam et Campaniam vincit. Non divitiis,
sed prudentia et patientia Roma superat, atque Italiam coloniis complet. Postea
multas magnasqne provincias in Europa Roma habet magnaque diligentia
administrat.
Sicilia Romanarum
provinciarum prima est atque magnas divitias habet. In insula Sici1ia multae
coloniae Graecae fuerunt. In insula Aetna est. Siciliae
incolae Aetnam timent, nam Aetnae flammae Siciliae terras saepe vastant. Sed
incolae siciliam amant, nam est pulchra amoenaque insula.
Graeciae incolae paucas vias habent, sed in undis navigant. Nautae Graeciae in oris
Asiae atque Africae, Itiliae, Siciliae, Galliae Hispaniaeque multas clarasque
colonias condunt. Syracusae Massiliaque clarae coloniae Graecae fuerunt.
In Graecia autem multae
Romae provinciae fuerunt: Thessalia, Aetolia, Boeotia, Attica, Achaia... In Attica erant Athenae, litterarum scientiarumque patria. Athenis
litterae florent, Spartae bellica constantia. In Attica olivae semper incolis
pretiosae fuerunt, nam parva aridaque terra est. Olea erat grata Minervae deae. Graecia Romae
magistra fuit. Roma et Graecia magna gloria florent. Romae
poetae litteras Graecas discunt et Musas Graecas colunt, Multae statuae dearum
Romae, Athenis, Syracusis atque in Italia fuerunt.
Hispania patria nostra est.
Roma Hispaniae incolis bonas vias praebet atque provinciae magnas divitias
auget. Hispaniae incolas Romae gratiam habent nam Roma Hispaniae magistra fuit
Hispaniamque linguam Latinam et litteras docet. Hispania autem poetas Romae
dat atque magnis divitiis semper Romam adiuvat. Sic Romae Hispania gratiam habet,
Hispaniae Roma.
Gallia erat quoque provincia
Romana. In provincia Gallia densae silvae erant atque
in silvis multae saevaeque ferae. Celtae Galliae incolae erant. Galliae nautae procellas non timent, itaque longinquam Britanniam,
magnam insulam, saepe in scaphis petunt. In Germania erant quoque magnae densaeque silvae.
Hispania, provincia romana
Hispania provincia romana erat. Etiam Gallia, Sicilia, Britannia provinciae romanae erant. Hispania insula non est, sed peninsula. In Hispania multae et parvae insulae erant. Maiorica et Minorica insulae sunt: una, Maiorica, insula magna est; altera, Minorica, insula parva est. In Hispania incolae agricolae erant. Silvas arabant et aquilas nigras vulnerabat. Hispania terra magna erat. Hispania magnas urbes habebat.
Minerva intelligentiae et sapientiae dea est. Sed etiam pugnas amabat et hastam loricamque portabat. Minerva Athenarum regina et patrona erat; in Ática et Athenis aras et statuas habebat. Noctua Minervae sacra erat: matronae graecae cum puellarum caterva ad aras errabant et deam sic orabant: “Minerva, tu es custodia patriae; tu liberas patriam puellasque servas.
Iuxta aquae ripam columba pennas albas lavabat et in aqua formicam parvam videbat. Formica cum multis lacrimis columbam orabat. Columba herbas secat et formicae dat. Statim formica enatabat et columbae multas gratias dabat. Agricola columbam videbat et sine mora sagittas parat; sed formica videt agricolam et mordet. Agricolae sagitta in terram cadebat et columba alba in auras volabat.
Fabulae carae sunt puellis, nam fabulae puellas delectant. Multae fabulae memorant antiquas deas. Minerva dea non solum sapientiae magna dea est, sed etiam pugnas amat atque hastam galeamque habet. Multae erant statuae et arae Minervae, reginae incolarum Graeciae. Graecae puellae magna cura Minervae aras rosis ornant. Diana, lunae silvarumque dea, sagittas portat atque sagittis feras vulnerat et necat. Cerva Dianae sacra erat.
2ª DECLINACIÓN
La religiosidad del pueblo romano
Antiqui Graeci et Romani religiosi erant; multos deos
multasque deas adorabant, praeclaras aras aedificabant, ubi hostias
immolabant, et eas ornabant statuis. Graecae et Romanae etiam in caelum preces
tollebant. Primi dei Uranus et Gaia sunt.
Deinde
Saturnus, filius ex his deis, Uranum expoliat, in Latium contendit ibique habitat
et regnat. Tandem Iuppiter, Urani filius, maximus deus est. Inter deas Graeci
Heram reginam aestimabant. Minerva, sapientiae dea, in dextra acutam hastam
agitabat clarumque clipeum in sinistra tenebat. Inter deos Neptunus pelago imperat. Vulcanus in Aetna focum
servabat. Nuntius deorum Mercurius
ambulabat ex Olimpo in terram.
Villa
et hortus
In Italia
multae villae multique horti sunt. In villa multi servi habitant, nam dominus
villae magnam familiam habet atque in villa cum familia habitat. In villa
habitat dominus cum liberis et servis. Multae villae cum magnis hortis in
Italia sunt. In hortis multas rosas videmus, nam multae rosae ibi sunt.
In
villa ostium magnum et ostium parvum est, nam villa duo ostia et parvas
fenestras habet. In villa atrium magnum est atque in atrio parvum impluvium
aqua plenum. Villa peristylum magnum et pulchrum quoque
habet, nam in villis magna et pulchra peristyla sunt. Sunt quoque in villa
multa cubicula, ubi dominus, liberi et servi dormiunt. Servi in parvis cubiculis
dormire solent, nam servorum cubicula parva sunt. Cubiculorum fenestrae parvae
sunt
Dédalo e Ícaro
Daedalus,
vir magni ingenii, in insula Creta exsulabat. Ibi Cretae tyrannus Daedalo
hospitium praebuit, atque Daedalus magnum labyrinthum tyranno aedificavit. Sed postea tyrannus Daedalum cum filio in Labyrintho inclusit. Tunc
Daedalus alas pinnis et cera fecit et umeris aptavit. Deinde cum filio
evolavit. Puer alas in caelo agitabat, sed alarum cera liquescit et miser puer
in undas cadit. Interea
Daedalus in Italiam venit et in pulchro templo alas deis dedicavit.
Iter marinum
Augustus Paulum amicum vocat: “Avus meus nos in
naviculam suam invitat. Propera, care amice! Etiam Iulium invito. Avus nos iam in navicula
expectat”. Paulus amico obtemperat. Cum Iulio amico ad ripam properat. Avus iam
in navicula: “Saluto vos”, inquit, “amici! Ventus secundus est”. Amici salutant
et naviculam avi intrant. Avus cum amicis naviculam remis incitat. Iam mediis
in undis vento agitati navigant. Avus amicis e navicula pulchras ripas, amoenos
vicos, hortos, campos monstrat. Magna est laetitia amicorum
et allis amicis postea de undis et vento et amoenis vicis narrant.
Paulus, Marci filius, postea
ad scholam iter marinum narrat. Magister, vir bonus et
doctus, audit libenter et Paulo librum dat.
Paulus: “Miser Auguste, hodie non ambulat ad scholam neque magister ei
libros donat”.
Feriae Augustum delectant sed pigritiam non amat et cum amico Paulo in
silvis et in agris ambulat.
Incendium in vico
In vico magnum aedificium ardet. Etiam Augustus et Paulus ad incendium
properant. Iam
villa et stabula nova aedificii magno in periculo sunt. Sed agricolae stabula intrant. Magna pericula flammarum non timent.
Magno studio taurum et vaccas et equos e stabulis servant. Tum multa aqua
incendium villae et stabulorum sedant. Sic etiam aedificia vicina periculo liberant. Nunc
magnum est gaudium agricolarum, quia bona vico cupiunt.
Postea Augustus et Paulus in schola incendium narrant.
Augustus dicit: “Cum ego et Paulus via Iulia
ambulamus incendium magnum in aedificio surgit. Magnae flammae viam illustrant
et in media incolarum turba timemus et currimus.
Etiam agni parvi e stabulis in viam ruunt. Agricolae et vigiliae nos a
via prohibent et domum redimus. Hodie in
schola adsumus quia via Iulia expedita est, et veniam petimus.
Lupus esuriebat et circum agricolarum casas errabat et cibum quaerebat. Casae femina puerum, filium parvum, increpabat: “Puer parve, cur ploras? Tace; si non taces, lupum vocabo et lupus te vorabit”, dicebat vetula puero. Lupus circum casam feminam audiebat et gaudebat. Erant tenebrae: puer iam non flebat, sed dormiebat. Tunc vetula puero dicebat: “Si lupus venit, necabimus lupum”. Et lupus tunc dixit: “Si vetulam audio, non manducabo et mortuus ero”.
El lobo y el cordero
(adaptación de Fedro)
Lupus et agnus ad rivum venerunt. Fluvii aquam potabant. Supra erat lupus, infra circum rivi ripam agnus. Lupus timidum agnum observabat. Tunc agnus lupum vidit et statim fugam temptavit. Agnus enim lupum timebat, nam antea lupus agni catulos devoravit.
Tunc lupus agno dixit: “Cur aquam turbidam fecisti?” Timidus agnus respondit: “Tu es supra et aqua per rivum decurrit”.
Postea lupus: “Ante sex annos tu luporum catulos necavisti”. Sed agnus: “Tunc ego natus non eram”.
Postremo lupus dixit: “Pater tus lupis maledixisti”. Interim lupus ad timidum agnum appropinquavit, agnum necavit voravitque.
Phaedri fabula scripta fuit contra viros iniustos et superbos, qui sine causa viros bonos et innoxios oppresserunt.
El lobo y el cordero
(adaptación de Fedro)
Lupus et agnus in fluvii ripa aquam potabant. Superior stabat lupus longeque inferior agnus. Agnus parvus et innoxius erat, at lupi audacia magna erat. Agni et cervi lupos timent, nam lupi agnos saepe devorant. Agnus lupum videt et fugam temptat, sed lupus videt etiam agnum et causam iniuriae quaerit. Tua causa, dicit, aqua turbida est. At agnus respondet: tu potas superior et aqua decurrit a te. Tamen lupus iniustus timidum agnum vulnerat et devorat. Sic viri iniusti fictis causis viros infirmos et innoxios saepe opprimunt.
La guerra de Troya
Clarum oppidum Asiae Troia erat. Troiani oppidum incolebant
atque cum Graecis pugnabant, nam Graeci Troiam obsidebant. Belli causa Priami filius est, nam pulchram Graeciae
feminam raptat et secum vehit. Multi dei Graecos iuvabant. Multi populi deique Troianos
quoque iuvabant. Graeci Troianique varia fortuna in latis Troiae campis strenue
pugnabant. Tandem Graeci Troiam dolo expugnant atque praeclaram
victoriam obtinent. Viros, feminas et pueros interficiunt aut capiunt. Oppidi
tecta templaque ferro flammaque impie delent.
3ª DECLINACIÓN
Corpus humanum
Humanum corpus membra quattuor habet. duo bracchia
duoque crura. In bracchiis manus sunt, atque in manibus digiti decem: in cruribus sunt
duo pedes. In manibus pedibusque sunt ungues. Duo pedes et duae manus in
corpore humano sunt.
In hominis corpore unum caput est atque in capite duo
oculi et duae aures, unus nasus et unum os. In ore lingua et dentes sunt. Capillus
supra caput est et supra oculos frontem habemus.
Post frontem
cerebrum est atque in cerebro sedem rationis cogitationisque habemus.
Caput est supra
collum et infra collum est pectus. In pectore cor est atque sanguis in cor per
venas fluit. In pectore sunt quoque pulmones atque infra pulmones est venter.
Homines flectunt
bracchia cubitis et crura genibus, nam cubitus est in bracchio atque genu in
crure est.
Color sanguinis ruber est, dentes albi sunt; plerumque
homines Romani oculis nigris brevique statura sunt atque nigrum capillum
habent.
Orfeo y Eurídice
Orpheus
poeta feras etiam cantu suo domabat atque magna saxa lyrae suavitate movebat.
Eurydicam, pulchram feminam, in matrimonio habebat multumque amabat. Orpheus
beatus erat, sed vipera Eurydicam in prato mordet suoque veneno propere necat.
Euridica in Inferos, mortuorum magna regna, descendit.
Orpheus in Inferos venit atque inter mortuorum umbras quaerebat
Eurydicam suam. Postremo etiam Proserpinam, Inferorum deam regnamque, suis
verbis canoris movit. Proserpina dea Eurydicam Orpheo reddit. Iam Orpheus
Eurydicam ex Inferis in terras secum ducebat laetusque erat. Orpheus ad
Inferos respicere non debebat, sed, magna cura motus, ad Inferos
respexit. Tunc Eurydica in Inferos rursus descendit atque in Inferis perpetuo
mansit.
Saturno y
la Edad de Oro
Saturnus in Olympo per multos annos regnavit, sed Iuppiter, filius suus,
contra patrem bellum movit. Iuppiter post maximam pugnam patrem vicit et ex
caelis Saturnum expulit.
Primus Saturnus in Italiam venit, genus altis montibus dispersum
composuit et Latinos agrorum cultum docuit.
Ex illo
tempore sub rege Saturno illa aetas aurea fuit. Poeta Ovidius sic celebrat: homines sine lege, sponte sua, vitam
agebant; timor non illis erat et sine vindice bonum rectumque faciebant; nondum
fossae oppida cingebant, nec tuba milites ad pugnam congregabat, nec matres
bella et gladios cruentos horrebant.
Tellus,
illa sola, optimos fructus hominibus ferebat; non boves, non tauri terram arabant.
Ver erat aeternum et placidi Zephiri flores arboresque auris tepidis
mulcebant; flumina iam lactis, iam nectaris currebant et mella flava de ilice
dura stillabant.
Armas romanas
Arma Romanorum erant galea,
scutum et lorica, atque tela autem erant hasta, gladius, pila et sagittae; in
proelio etiam signa portabant. Primum Romani contra populos vicinos, Volscos,
Sabinos et Tuscos, magna bella gerebant. Hi populi oppida muniebant ubi
habitabant, finitimosque agros colebant. In bello Romani inimicas urbes
obsidebant et oppugnabant; adversus eas tormenta, ballistas et vineas
adducebant. Etiam per agros silvasque vicos atque villas vastabant. Galli
autem, strenuus et barbarus populus, qui e Gallia in Italiam veniebant, urbem
Roman capiunt et vastant.
Los
vestidos de los romanos
Romanis onus multorum vestimentorum
non placebat. Civis Romanus tunicam semper gerebat. In villa aut in agris
tunica satis eis erat; sed in urbe et in foro et in curia semper togam albam
super tunicam induebant. Poetae antiqui togam saepe laudant. Servi togas non
habebant. Cives calceis ambulabant. Capite nudo laborabant, at in longis
itineribus petaso caput tegebant.
Successit
Romulo Numa Pompilius, vir inclitae iustitiae. Ex oppido Sabinorum oriundus
erat. Romam venit et sacra plurima instituit cultumque deorum docuit. Salios
ceteraque sacerdotia creavit annumque in decem menses et fastos dies
nefastosque descripsit. Magnam aram deae Vestae consecravit et nullum bellum
gessit. Numae successit Tullus Hostilius.
C.Antonius in tablino
C. Antonius in tablino est. Tablinum C. Antonii
magnum et pulchrum erat. Ornatas parietes habebat et supellectiles sumptuosae erant. Stichus,
servus fidus, C. Antonii villam rusticam administrat et nunc administrationis
rationem reddit.
Omnes
servi fideles non sunt, quia libertatis amor magnus est in homine, et servitus
libertati absona est. Servorum condicio tristis est: improbus labor,
remuneratio nulla, quamquam aliquando servi parvum peculium habent. Dominus
servos iubet verberare si impigre non laborant. Servus
igitur dominum timet atque odium habet. Timorem palam demonstrat, sed odium
palam non demonstrat. At si opportunitas est, officium suum non servat.
Stichus familiae C. Antonii antiquus servus est.
Stichus C. Antonium puerum cognovit. Stichus C. Antonium saepe adiuvit. C.
Antonius igitur Stichum aestimat.
C. Antonius administrationis tabúlas vidit atque
laetus factus est, nam villa florebat. C. Antonius Stichum manumisit.
- Quoniam servus fidelis diu fuisti -dixit C. Antonius-, tibi libertatem
dabo. Quamquam homo liber es, tamen mane
nobiscum!
Stichus iam libertus est.
- O -dixit Stichus permotus-, nimirum manebo
vobiscum, sed libertas carissima mihi est.
Stichus osculum in manu domino dedit.
Pseudolus, servus iuvenis, cupidus quoque libertatis erat. Vidit Stichi
secundam fortunam ac domino dixit:
- Si ego
officium bene servavero, dabisne libertatem mihi?
- Fortasse -ait C.
Antonius-. Fidem tuam retine et impigre labora. Libertas summum praemium est.
Marco se levanta
Dies est, dum sol in caelo est. Dies,
inter Romanos, in duodecim horas divisus erat. Prima pars diei est mane. Mane
est rmis noctis atque die~i Mane est finis noctis atque diei initium. Mane
est. Marcus in lecto iacet; adhuc dormit. Pseudolus intrat in cubiculum Marci atque eum ex
somno excitat:
- Surge e lecto, Marce -dixit Pseudolus-. Iam
hora prima est.
Marcus ex somno non evasit.
- Marce! -clamat Pseudolus-, surge e lecto. Mane est. Iam Antonia
surrexit atque manum et faciem lavat.
Denique Marcus surgit.
- Pseudole, -dixit Marcus-, da mihi aquam; lavabo.
Aqua frigida est. Marcus manum et faciem lavavit.
- Non solum faciem -dixit Pseudolus- sed etiam aures et bracchia
lava. Aures et bracchia tua sordida sunt.
- Da mihi tunicam, Pseudole -dixit Marcus.
Marcus tunicam induit, etiam togam praetextam; viri
enim atque pueri romani togam gerunt. Toga alba propria viri est. Toga
praetexta, brevis, propria pueri est. Mulieres
romanae “togatae” non sunt. Mulieres stolam gerunt.
- Da mihi calceos, Pseudole -dixit Marcus.
Puer calceos suos induit. Calcei pedes defendunt.
Marcus et servus in atrium
intrant. Pater, mater et Antonia iam in atrio sedent. Antonia et Marcus panem,
caseum atque mala manducaverunt.
- Pseudole -dixit C. Antonius-, sume libros,
tabellas et stilos Marci ac Antoniae atque eos in scholam age.
Pseudolus paedagogus est,
quia pueros in scholam agit.
Pseudolus libros, tabellas
atque stilos sumpsit atque pueros in scholam egit.
Antonia laeta erat; non solum sciebat dicere ordinatim nomen mensium,
sed etiam scribere.
Marco en la escuela
Marcus et Antonia in scholam
pervenerunt. Iam
Quintus, Sextus et Flavia pervenerant atque in sella sederant. Magister autem non erat. Pseudolus Marco et Antoniae libros, tabellas atque
stilos dedit. Marcus librum, tabellas atque stilum sumpsit et
adsedit proximus Quinto. Antonia librum, tabellas et stilum sumpsit et proxima Flaviae adsedit.
Pseudolus domum revertit.
Magister venit. Casius magistro nomen est. Discipuli surgunt, iam non sedent, sed stant, atque magistrum salutant:
- Salve, magister! -dicunt discipuli.
- Salve, parvi discipuli! -respondet Casius-.
Considete, pueri. Sumite tabellas et stilos atque nomen mensium seribite.
Dum discipuli impigre laborant, Publius ianuam
pulsat atque aperit.
- Salve, magister! -dicit Publius-.
- Salve, Publi
-respondet Casius-. Cur in scholam sero pervenisti? Cur officium neglexisti?
- Mane vocem servi non audivi -dicit Publius-. Atque
dormivi.
- Tu semper dormitas, Publi -respondet Casius-.
Conside, sume tabellam atque nomen mensium scribe.
- Stilus mihi non est -dicit Publius-. Ego velociter in scholam currebam
atque stilus cecidit. Canis autem item cucurrit et stilum
dentibus rapuit.
Discipuli rident, sed
magister, severus, non ridet.
-
Fortasse -ait Casius- stilus magis utilis cani sit quam tibi. Veni, Publi,
verberabo te ut ex somno evadas.
Casius tergum Publi verberat. Magistri romani plagosi
erant. Publius autem non plorat, quamquam dolorem sentit, quia puero romano
lacrimae non conveniunt.
Deinde magister Publio stilum commodavit. Iam omnes
discipuli scribunt.
Paulo post magister tabellas discipulorum sumit
atque legit. Postremo Casius dixit:
- Aperite libros. Heri leges legimus. Hodie viri
illustris vitam legemus.
Una
casa romana
Familia
tua magna est. Domi multi servi ancillaeque laborant. Domus ampla et pulchra
est. In eius atrio focus, impluvium, compluvium atque Lares domestici sunt.
Pater tuus est dominus aedium atque multos clientes amicosque ad se cotidie
admittit, prudentiaque consilia eis semper dat. Nonnumquam eos etiam pecunia
iuvat
Domus in peristylio suo latam et decoram habet
piscinam, ubi multi et pulchri pisces natant. Circum piscinam tuus avus multas
arbores consevit: malos et piros cupressosque. In eo horto multae rosae etiam
sunt. Rosae te familiamque tuam odore
grato pulchrisque coloribus suis valde delectant. Multi tui maiores praetores,
aut consules aut etiam dictatores fuerunt praeclaraque facinora pro patria
gesserunt. Ob ea merita claras eorum imagines in atrio semper videmus.
La
vida rústica
Vita hominum rustica multo antiquior est quam urbana, quoniam antiquis temporibus homines rura colebant rurique habitabant, nam urbes nondum habebant. Divina natura hominibus dedit agros, ars humana urbes aedificavit.
Non solum antiquior agri cultura, sed etiam melior est homini quam vita urbana. Ergo non sine causa maiores nostri ex urbe in agros redigebant saepe cives suos, quod in pace rustici Romani ceteros cives alebant, et in bello patriam strenue defendebant. Itaque domi militiaeque agricolae, qui terram colebant, piam atque utilem vitam in agris agebant. Agricolae ruri in pagis vicisque habitabant unde nomen paganus originem cepit, id est, homo rusticus et indoctus, qui in locis agrestibus et in pagis saepe superstitiones inanes colit.
Antiquis
temporibus beatus erat ille, qui paterna rura colebat. Nunc divites Romani
quotannis aestate petunt villas suas, ruri haud procul fluminum ripis aut in
maris litore sitas. In villa non solum dominis et servis aedificia sunt, sed
etiam iumentis, equis, vaccis, ovibus ceterisque pecoribus vasta stabula, et
plaustris ampla tecta.
Villa abundat porco, gallina, agno, caseo. Servi terram aratro arant, vites aut oliveta curant; pastor oves pascit. Ver flores praebet; vere omnia in agris rident, prata et arbores florent. Formosa est messibus aestas. Autumno rusticus maturam uvam colligit et sub nudo pede musta fluunt. Deinde agricolae in fecundum solum semina iacient. Hieme oleam legunt
Nonnumquam
aper agros vastat ac multos agricolas vulnerat. Tunc venatores venabula ac
retia ad venationem parant atque canibus feram e latebris excitant eamque in
silvis agitant. Tandem canes aprum ferocem cingunt. Ferae oculi ardent; repente monstrum in canes
ruit canumque turbam spargit. At venatores feram venabulis traiciunt.
Antiguos dioses
romanos
Initio Romani, genus
agricolarum, ruda numina invocaverant. Invocabant enim Iovem, numen caeli et
fulminis; Martem, dominum hiemis et tempestatis; Saturnum, auctorem sementis
et agrorum; Terminum, custodem limitum suorum; Silvanum, deum silvarum
nemorumque; Cererem, deam frugum et herbarum; Venerem, dominam florum; Palem,
propitiam pecori pastoribusque.
Postea Romani deorum nomina novis fabulis auxerunt atque
imprimis appellaverunt Iovem hominum deorumque patrem et postremo Tarquinius
Superbus, Romanorum ultimus rex, in monte Capitolio Iovi Optimo Maximo templum
magnificum aedificavit.
5ª DECLINACIÓN
Milites romani
Militum magnus numerus in proeliis pro patria
sua pugnat patriamque suam defendit. Strenuus dux milites in proelia ducit
atque militibus imperat, nam milites duci suo parere debent. Miles est vir, qui
pro patria armatus pugnat; itaque scutum et gladium et pilum fert, nam galea et
scutum et gladius et pilum arma militis Romani sunt. Galea, lo-rica et scutum
arma sunt militemque defendunt. Gladium et pilum Romani tela
vocabant. Miles est enim armatus vir armisque in pugna strenue pugnat.
In proelio
milites gladiis, pilis et hastis pugnant, galea, loricaque et scuto se defendunt.
Equites
atque pedites milites sunt. Eques ex equo pugnat; pedes pedibus
pugnat, nam pedes equum non habet. Pedites atque equites strenui sunt. Equites hastas ferunt, pedites autem in proelio primum pila
iaciunt, deinde gladio pugnam gerunt. Pilum non tam longum est quam
hasta, sed minus longum quam hasta est. Gladius peditum non tam longus quam
gladius equitum est, nam equites in pugnis ex equis pugnant. Pedites autem
pedibus incedunt atque arma et sarcinam humeris suis
secum portant. Cum in insidiis incidunt, milites sub sarcinis saepe
pugnare solent, nam sarcinis suis exuere se non possunt.
PRONOMBRES
Octavo decimo anno postquam Romani reges eiecerunt, Q. Marcium
Coriolanum, ducem Romanum, quia Coriolos urbem ceperat, ex civitate expulerunt.
Q. Marcius Coriolanus Volscorum urbem cum ira contendit et auxilia contra
Romanos accepit. Deinde Romanos saepe vicit et usque ad quintum miliarium
oppidi accessit. Oppugnavit etiam cum legionibus patriam suam; ad eum mater
Veturia et uxor Volumnia ex oppido venerunt, lacrimis et precibus superaverunt.
Postea is copias Roma removit.
Sosias encuentra a su doble (dios Mercurio), de Plauto
SOSIA:
Vera dico, domine. Omnem imaginem meam alter habet et similis est mei. Idem est atque ego.
AMPHITRUO:
Quid narras?
SOSIA: Eodem est ille habitu; iisdem pedibus incedit,
iidem oculi, idem nasus, eadem frons in capite eodem; color idem eiusdem
barbae. Easdem aures habet, os idem.
Neque lac lactis similius est quam ille ego similis est mei. Eadem fecit atque
ego. Ipse mihi omnia narravit, non modo pugnam, sed praedam, hostes timoremque
meum. Ipsius
Sosiae vim et virtutem agnovi.
AMPHITRUO: Insane!
SOSIA: Vera dico. Nunc ego sum domi.
AMPHITRUO: Non es domi: hic mecum ades. Homo idem duobus
locis simul esse non potest.
SOSIA: At ego sum
profecto hic et illic: res ita est!
AMPHITRUO: Ubi
bibisti, homo turpissime?
SOSIA: Nusquam
equidem bibi.
AMPHITRUO: Tunc
id dicis!
SOSIA: Ego ipse dico. Audisne? Domi ego
sum, inquam, et apud te adsum Sosia idem. Res eius modi est...
Vulpes callidissima est omnium animalium.
Quondam corvus in altissima
arbore sedebat et in ore caseum tenebat. Vulpes videt caseum et ad arborem
appropinquat et dicit:
“Amice corve, tu es avis fortunatissima. Tu es pulchrior quam
pavo, nigrior quam pice et tuarum pennarum fulgor maior est splendore auri. Si tu vocem suavem habes, tu es felicior et
nobilior omnibus avibus.”
Corvus laetus et beatus vulpes laudes audit, os
aperit, vocem dat. Caseus ex ore cadit et vulpes gratissimum caseum invenit. Tunc
vulpes dicit: “Avis pulchra, tu
es stultior ceteris animalibus”.
Praedium romanum
Publius amicis suis Graecis
patriam suam his verbis monstrat: “Hic hortus, haec domus, hi agri, hae vineae,
haec prata avi mei sunt. Hunc
locum, ubi ipse natus sum, magis amo quam ipsam Romam aeternam. Hanc
domum, hoc stabulum, haec aedificia bonus ille vir ipse sua manu nuper
renovavit. Sed iam proavi nostri hoc in praedio nati sunt et hac in domo habitaverunt.
Hos agros latos huius praedii ipsi araverunt. In ara huic rivo vicina diis hostias
immolaverunt”.
Tum Alexander haec respondet: “Placet nobis iste locus, ista domus,
ubi natus es, non solum istud praedium ipsum, sed etiam loca isti praedio
finitima. Sed maxime nos quoque delectat exiguum illud oppidum, pulchra illa
terra, ubi ipsi nati sumus, Graecia, cara patria nostra. Illius terrae semper memores
sumus, illi terrae semper fidem servamus. Aliena terra nobis non tam grata est
quam amoena illa loca patriae nostrae. Sed valde gaudemus, quod nobis istum
animum amicum, istud hospitium rarum praebes et cuncta nobis monstras”.
Breve
descripción de Grecia
Graecia celeberrima est antiquitate sua, Diis heroibusque suis, et viris in omni genere artis ac scientiae praeclaris.
Fines habet a septentrione
Illyriam et Macedoniam, ab occidente Ionium mare, ab oriente Aegeum, a meridie
Mediterraneum.
Ora eius multis promontoriis et
sinibus lancinatur.
Promontoria praecipua sunt Taenarus et Malea ad
meridiem, Sunium et Artemisium in oriente.
Sinuum maximus est Corinthios,
qui penitus in terras penetrando Graeciam in duas partes dividit, et arctissimo
isthmo Corinthiaco terminatur.
Numerus insularum infinitus orae adiacet, aut per
Aegeum mare passim spargitur.
Ex iis notissimae sunt Corcyra, lthaca,
Cythera, Aegina, Salamis, Euboea, Cyclades, Lesbus, Chius, Samus, Rhodus, et,
maxima omnium, Creta.
Itaque Graeci nauticae rei studio
et peritia inclaruerunt et permultas colonias condiderunt.
Primi Graeciam incoluere Pelasgi, Asia oriundi, qui moenia cyc1opea dicta exstruxerunt. Sedecimo ante Christum natum saeculo Cecrops Aegyptius ad littus Atticum appulit. Ibi oppidum, Athenas, condidit.
Epístola anunciando
la victoria sobre los piratas
“Q.Munatius Rufus filio salutem dicit.
Sexte, mi fili, Athenis literas meas scripsi. Bellum quod gesseramus paucis ante diebus, ad finem venit. Multi sunt piratae, quos interfecimus aut cepimus. Oppida, quorum domini fuerunt, nunc nobis sunt. Pompeius, cuius nomen magnum est, triumphabit. Gloria, quae Pompeio est, quoque eius militibus erit. Gloriosus miles tamen ego non ero. Omnes quas gessimus res tibi narrabo. In ea nave, in qua semper navigavi et quam in portu videbis, Romam redeo. Laetus ero cum Romae ero. Bellum enim facere non semper iucumdum est. Vale
Milites
romani
Militum magnus numerus in
proeliis pro patria sua pugnant patriamque suam defendunt. Strenuus dux milites
in proelia ducit atque militibus imperat, nam milites duci suo parere debent.
Miles est vir, qui pro patria armatus pugnat; itaque scutum et gladium et pilum
fert, nam galea et scutum et gladius et pilum arma militis Romani sunt. Galea,
lorica et scutum arma sunt militemque defendunt. Gladium et pilum Romani tela
vocabant. Miles est enim armatus vir armisque in pugna strenue pugnat. In proelio milites Gladis, pilis et hastis pugnant, galea
loricaque et scuto se defendunt.
Equites atque pedites milites sunt. Eques ex equo
pugnat; pedes pedibus pugnat. nam pedes equum non habet. Pedites atque equites
strenui sunt. Equites hastas ferunt, pedites autem in proelio primum pila iaciunt,
deinde gladio pugnam gerunt. Pilum non tam longum est quam hasta, sed minus
longum quam hasta est. Gladius peditum non tam longus quam gladius equitum
est, nam equites in pugnis ex equis pugnant. Pedites autem pedibus incedunt
atque arma et sarcinam humeris suis secum portant. Cum in insidiis incidunt,
milites sub sarcinis saepe pugnare solent, nam sarcinis suis exuere se non
possunt.
Milites Romani non in oppidis, sed in castris vitam agunt. In castris
militum Romanorum feminae non sunt, nam nec feminae, nec pueri cum militibus
habitare possunt. Soli viri arma ferre
atque in pugnis pro patria, deis liberisque suis pugnare solent. Vallum altum
longumque, fossaque lata atque alta castra Romana defendunt. Quattuor portae
latae per vallum in castra ducunt. Inter
duas portas via lata patet, quae castra dividit. Milites Romani in castris
habitant atque in proeliis strenue pugnant suaque magna virtute patriam, deos
liberosque suos a periculis defendunt. Patria suis strenuis militibus pro
virtute sua magna praemia saepe dat.
Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia
Longa atque aspera haec
hiems fuit. Sed hiems iam cedit et sole calido veris glacies
solvitur. Nunc arbores novis foliis ornatae sunt. Nemo domi manet. Ego quoque
cum fratre diebus festis rus propero et illic iucundos dies ago. Quam laeta
sunt pulchra itinera per campos variis floribus ornatos!
Aliquando
multi amici ad meam villam veniunt et prope villam in latas fici umbras sedent.
Postea cum amicis clam ad propinquum rivum propero et naviculam ascendimus.
Amicus
clamat: «Poeni sumus. E Numidia ad Siciliam navigamus». Aliquando unus ex amicis
e navicula in frigidas undas praecipitat.
Ruri tempora laeta vivimus. Sed nullius rei gaudium, nihil totius
mundi, quod pulchrum est, diuturnum est. Pauci nobis videntur hi dies pulchri,
post quos rure domum ibimus, quod magister nos iam in schola expectat.
La leyenda de Prometeo
Prometheus,
Minervae auxilio, homines ex terra et aqua creaverat. Deinde ignem e caelo
hominibus praebuerat. Nam, cum aliquando
in caelum veniret, facem igneam secum de caelo in terram hominibus
apportavit. Itaque
homines terrarum domini aemulique deorum facti sunt. Ob hanc causam Prometheus in monte Caucaso ferreis
catenis vinctus est. Iuppiter vulturem quotidie mittebat, ut
Promethei pectus laniaret et iecur ederet; sed ea pars
iecinoris, quam vultur interdiu devoraverat, noctu crescebat, ut
rursus vultur devoraret. Tandem Hercules, misericordia motus, vulturem
sagittis transfixit Prometheumque catenis liberavit.
Níobe
Cum aliquando mulieres Thebanae Latonae, Apollinis et
Dianae matri, sacrificium facerent, Nioba, Thebanorum regina, eas vituperavit
et: “Cur, inquit, mihi sacrificia non facitis? Cur Latonam mihi
anteponitis? Ego septem filias septemque filios habeo; Latona autem
tantum unum filium unamque filiam habet.” Mulieres sacrificia omittunt. Tunc Latona liberos suos oravit, ut
superbiam Niobae vindicarent. Illi precibus matris statim paruerunt. Apollo omnes Niobae filios suis
sagittis interfecit. Misera mater suo corpore filias suas tegere cupiebat, sed
Diana septem sorores sagittis necavit. Inter filios et filias
exanimes resedit Nioba. Ventus capillos suos non movet, in ore color est sine
sanguine, oculi immoti manent, tota rigida sedet. Misericordia deorum in saxum
mutata est. Tamen perpetuo flet. Vento in montis Sipyli verticem rapta est.
Ibi fixa in montis cacumine liquitur et saxa etiam nunc Niobae lacrimas
manant.
Romae spectacula varii generis saepe edita
sunt: histriones, ludi circenses, athletae, naumachiae, venationes, sed
praecipue munus gladiatorum. Gladiatorum spectaculum crudele et inhumanum est
atque eorum condicio atrox, nam pristinam libertatem patriamque desiderant
gravissimaque disciplina in officio continentur. Etenim plerique gladiatorum a
Romanis in bello capti sunt; deinde in ludo gladiatorio lanista hos servos
feroces et fortes ad dimicandum ligneis gladiis exercet. Ubi circenses ludi
appropinquant magno pretio a domino locantur et in Circum vel in Amphitheatrum
adducuntur, ubi ferro decertant. Hodie in Amphitheatro duo gladiatores inter se
fortiter pugnabant. Unus ex his, qui saepe ante victoriam obtinuerat, in
arena graviter saucius cecidit. Laevam manum sustulit. Ita a populo salutem
petiit: nonnumquam enim populus gladiatori victo parcit. Sed princeps pollicem
vertit, idque incredibili clamore et plausu a populo comprobatum est. Tunc
gladiator victus uno ictu a victore interfectus est.
Deinde Casius narravit vitam Aeneae et adventum
in Italiam.
“Per decem annos Graeci cum Troianis pugnaverant. Graeci Troiam saepe oppugnaverant. Sed oppidum expugnare non potuerat. Graeci magnum equum ligneum fecerunt. Multi viri armati intus latebant. Equus ante portas Troiae collocatus est, sicut donum deae Minervae. Graeci autem deponere armas simulaverunt atque in insulam Tenedum, proximam Troiam, navigaverunt.
Dei inmortales Troianos
deseruerant. Igitur Troiani
crediderunt dolis Graecorum. Moenia aperuerunt atque magnus equus intra moenia
acceptus est.
Noctu Graeci qui in equo occultati erant
liberati sunt. Socii eorum redierunt atque Troiam incenderunt. Iam tota
urbs flagrabat. Iuppiter pium
Aeneam monuit: “ Salutem quaere, fuge, et Penates Troiae in alienas terras
porta”. Aeneas imperio Iovis paruit et suos deosque Penates in naves imposuit.
Venti ad insulam Delum naves gesserunt, ubi deus Apollo semper cultus erat pie. Aeneas enim consulere potuit deum. Aeneas tremens hanc vocem Apollinis audivit: “Navigate in Italiam ibique novas sedes quaerite, multos labores vobis Iuno imponit. Sed Venus, mater tua, numquam vos deseret”.
Troiani, qui ita confirmati erant, rursus mare petierunt. Post longos errores pervenerunt in Italiam. Prima castra in Latio posita sunt. Ibi regnabat Latinus et incolebant Latini. Latinus Aeneam suosque benigne accepit. Latium nova patria Troianorum fuit”.
Casius a discipulis libenter audiebatur, nam fabulas narrabat grata voce et iucundo gestu.
- Magister, cur Graeci cupiebant delere
Troiam?, interrogavit Marcus. Cur Graeci cum Troianis pugnabant?
- Graeci cum Troianis pugnaverunt, respondit magister, quia Paris, filius Troianorum regis, rapuerat Helenam, uxorem Menelai. Menelaus Spartanorum rex erat. Helena, femina pulcherrima, amabatur a Paride; Paris etiam ab Helena amabatur.
- Et cur magnus equus acceptus est intra moenia
a Troianis?, dixit Quintus. Troiani debuerunt cavere a Craecis.
- Graeci, ait Casius, deponere arma
simulaverunt et in Tenedum insulam navigaverunt. Laeti Troiani portas
oppidi aperuerunt atque magnus equus ligneus visus est. Graecus Sinon, qui ad dolum paratus erat,
capitur a pastoribus et trahitur ad regem. “Ulixes mortem meam petebat”,
clamavit perfidus Sinon. “Me destinavit arae. Ego autem noctu evasi. Nunc mors mea petitur a Graecis
atque a vobis”.
Priamus, Troianorum rex, hospitium Sinoni
praebuit et rogavit:
- Cur equus a Graecis statutus est?
- Magnus equus, respondit Sinon, donum est
Minervae. Graeci cupiunt ut equus violetur a vobis. Ita magnam poenam dabitis,
Introducite equum in urbem atque victores eritis!
Talibus insidiis Sinonis res credita est.
- O, quam perfidus Sinon fuit!, clamavit Antonia.
- Sed ita Aeneas, filius Veneris, venit in
Italiam et fuit Romanorum pater, dixit magister.
Triclinium C.Antonii magnum et pulcherrimum est. Tres lectos (summum, medium et imum) cum mollissimis pulvinis habet, In mediis lectis pretiosa mensa est. Delicatae picturae parietes decorant; pavimentum pulchris lapidibus variis ornatur. Amici convivae cum Antonio recumbebant.
Ita gustationem et cenam valde lautam sumpserant: ova, mulsum, caseum, asparagos, haedum, pullum vitulinam pisces varios, uvas, pira et mala. Iam in comissatione erant. Vinum linguas solverat.
Eloquentissimus omnium erat Faustinus poeta. Ceteri autem non tacent. Tandem Tyndarus e sinu papyrum educit et voce maxima inter omnes versus legit. Invite auditur. Faustinus iratus clamat: “Versus meos recitas”. Tyndarus autem respondit: “Versus mei sunt; tu invidiosus es”.
Adeste, discipuli, et audite:
Vulpes callidissima est omnium animalium. Quondam corvus, qui in altissima arbore sedebat, in ore caseum tenebat. Vulpes caseum vidit et blandis verbis astuta dicit: “Amice corve, tu es fortunatissima avium. Tu es pulchrior quam pavo; tuarum pennarum fulgor maior est splendore auri. Tua vox suavis et grata est. Igitur canta”. Corvus vulpis laudes beatus audit; os, quod caseum habet, aperit; ingentem vocem dat. Caseus ex ore cadit et vulpes gratissimum caseum invenit. Tunc vulpes dixit laeta: “Avis pulchra, tu omnium animalium stultissima es”.
La ciudad de roma
Romulus Urbis locum maxima opportunitate delegit,
nam urbem Romam in Tiberis fluminis ripis condidit, haud procul a maris
litore. In Tiberi
flumine Romani pontes multos postea fecerunt. Primum aedificaverunt Pontem Sublicium, quem
olim Horatius, vir egregius, adversus hostes fortiter pugnans, defendit.
Deinde Pontem Aemilium fecerunt. Est in flumine parva insula, quam Pons
Fabricius urbi iungebat, atque inter hanc insulam et agros Pons Cestius erat.
Romulus antiqua urbis moenia magna cura
struxit. Haec moenia Palatinum montem tantum muniebant. Postea Romani ea
moenia, quia nimis parva erant, pro incrementas rei publicae aliquotiens auxerunt
et multos editosque colles validis moenibus muniverunt. Ex his collibus unus,
arx Urbis sedesque Iovis templi, Capitolium erat. Romae multae portae erant,
nam multae viae ex Urbe in omnes Italiae regiones ducebant. Via Appia viarum
regina erat. In magnis
triumphis via Sacra duces victores in Forum procedebant cum exercitu suo, atque
inde in Capitolium ascendebant, ut gratias diis pro victoria agerent.
Extra muros, in Campo Martio, milites olim se armis exercebant; postea cives post negotia eo loco cum amicis ambulabant aut in viridi gramine sedebant, ibique Romani iuvenes multis ludis exercitationibusque variis corpora sua firmabant. Forum Romanum inter Capitolium et Palatinum collem patebat, eumque Vestae templum et Rostra et Curia multaque alia pulcherrima aedificia ornabant. In Circo Maximo, inter Aventinum Palatinumque sito, Romani ludos celebrabant.
Dies festus Romae
Gaius Alexandro: “Iam dies festi”, inquit, “appropinquant. Magnus est
numerus dierum festorum rei publicae romanae. Populus romanus dies festos magno
studio celebrat. Mane in planitie fori romani magnam pompam videmus. In Capitolio deos et deas
pro re publica nostra oramus. Post meridiem populus in Circo Maximo magnificos
ludos spectat. Quam pulchra est Roma diebus festis!”
Diebus festis Gaius
non aderat in schola et laetus erat. Aliquando ad circum accedebat et tauros
cornibus magnis praeditos videbat. Postea ludis scaenicis aderat et hora
opportuna ad cenandum domi erat. Puellarum puerorumque vita in feriis iucunda erat. Sed nunc
Gaius puer iam non est, sed consulatui praeest et pro re publica
bona fide vitam agit.
Guerra
del Peloponeso
Graeciam
perdidere civitatum dissensiones. Atheniensium gloriae et potentiae invida
Sparta Corinthios et Thebanos adversus Athenienses concitavit. Initio belli,
cum res Atheniensibus prospere evenirent, horrenda pestis urbem et Atticos
agros vastavit, ipsum Periclem corripuit et confecit.
Los
saguntinos ante la amenaza de Aníbal
Cum
Saguntinis bellum nondum erat, belli causa iam erat. Tunc Saguntini Romam legatos
miserunt, atque auxilium ad bellum iam non dubium petiverunt. Consules tunc
Romae erant P. Cornelius Scipio et P. Valerius Longus. Etiam Romani legatos, P.
Valerium Flaccum et Q. Baebium Pamphilum, Saguntum ad Hannibalem atque
Carthaginem miserunt. Interea Hannibal Saguntum oppugnavit. Saguntum erat
oppidum opulentissimum ultra Hiberum. Sagunti incolae a Zacintho insula oriundi erant.
Homo
vere romanus
Quinctius Cincinnatus senator Romanus fuit, qui iam ante consul erat.
Summus erat eius amor patriae. Ut tum mos erat, agrum ipse magno studio
colebat. Ne summi quidem honores modestos illius viri mores mutaverunt.
Aliquando unus de duobus consulibus ab Aequis superatus erat. Summo in
periculo senatores tres legatos ad Cincinnatum mittunt. Ab aratro eum dictatorem
ad se vocant. Dictator ille Aequos
una pugna vicit et patriam a timore liberavit. Tum more imperatorum victorum triumphavit. Sed post summum hunc honorem
praeclarus ille victor more patrio rursus agrum arabat.
Puerorum
romanorum vita
More
maiorum ancilla infantem patri ostendit. Pater infantem manibus suis suscipit
atque ita pro filio illum agnoscit. Puero praenomen, nomen et cognomen imponit
pater atque collo infantis auream bullam suspendit. Puer tunicam et togam
praetextam induit atque auream bullam portat. Cum paedagogo in ludum cotidie venit. Cum pueris saepe in palaestra
pugnat. Cursu
cum aequalibus contendit. Equum parvis manibus saepe flectit. Pila in molli
gramine ludit. Armis se exercet, nam fortis miles mox erit et pro patria
fortiter in acie pugnabit. Puer in Larium ara bullam auream, quam in collo semper
habuerat, suspendit; deinde praetextam togam deponit atque togam virilem sumit.
Cum corvus de fenestra caseum rapuisset, in altam arborem subvolavit et ibi manducare coepit. Corvum vulpes vidit. Vulpes astuta blandis verbis corvo dixit: “O corve, tu pulcherrimus omnium avium es. Tu multo pulchrior pavone es. Quantum decoris corpore et vultu geris! Si vocem haberes, nulla prior avis esset! Canta igitur, tu vox tua a me laudetur”. Corvus stultus, ut vocem ostenderet, os aperuit atque caseum emisit. Celeriter dolosa vulpes avidis dentibus caseum rapuit et devoravit.
Romulus imaginem urbis magis quam urbem
fecerat: deerant incolae. Erat in proximo lucus; hunc asylum fecit. Eo
statim multitudo latronum pastorumque confugerunt. Cum vero ipse et populus
uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, ut societates
connubiumque peterent. Nusquam benigne lagatio audita est; ludibrium etiam
additum est: “Quidni feminis quoque asylum aperuisti? Id enim compar esset connubium”. Romulus
aegritudinem animi dissimulans ludos parat. Multi convenerunt, maxime Sabini
cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, cum signum a Romulo
datum esset, virgines raptae sunt et haec fuit statim causa bellorum.
La cigüeña y la zorra
Vulpes ad cenam ciconiam invitavit. Vulpes ciconiae patinam plenam sorbitionis liquidae praebuit. Ciconia igitur famem satiare non potuit. Cum ciconia ad cenam vulpem revocavisset, cibo plenam lagonam posuit, in lagonam rostrum inseruit et satiata est. Vulpem convivam fame torquet. Itaque vulpes iniuriam ciconiae expiavit.
Los viajes de Eneas
Aeneas dux, Troiae natus, pro patria bello Troiano
fortiter in acie pugnavit. Ex eo bello incolumis evasit, sed Graeci Troiam
ceperunt atque Aeneas ex ea urbe cum patre filioque aufugit. Primum Troia in
Thraciam navibus venit. Deinde ventus naves eius e Thracia in Cretam impulit,
sed mox ex ea insula excessit, quia ibi saeviebat gravis pestilentia.
Aeneas vento secundo e Creta in Siciliam cum socus
pervenit. Ibi rex amicus hospitium benignum eis praebuit. At Iuno dea, Troianis
infesta, Aeneam ab Italia arcebat tempestatemque movit saevissimam, quae Aeneam
eiusque socios ab Italiae oris in Africae litora reiecit. Ita Aeneas ex insula
Sicilia Carthaginem ad reginam Didonem invitus advenit. Carthagine non diu
mansit, nam deorum iussu Carihagine, ubi regina Dido eum benigne acceperat, mox
excessit, atque in Siciliam rursus pervenit. Ex ea insula ad Italiam navigavit.
Tandem vento secundo in Italiam pervenit, ubi urbem in Latio, haud procul a
Tiberis ripis, condidit. Postea in
proelio apud Numicum flumen pugnans cecidit.
En el Circo
Romanos ludi circenses magnopere delectabant.
Plerumque theatro anteponebant Circum Maximum, qui ducenta quinquaginta milia spectantium
continere poterat. Die ludorum pompa e Capitolio in Circum Maximum procedit.
Praecedit aedilis in quadrigis vectus; equites, aurigae currusque magnifice
ornati succedunt. Aurigae,
dextra manu flagellum, sinistra habenas gerentes, caput galea tegunt corpusque
suum habenas cingunt, ut eas firmiter teneant. Cultros tamen habent, ut , si
forte de curru decidant, habenas cultro secent. Cursus incipiunt. Aedilis, qui ludis praeest mappam
albam in arenam mittit. Ita
signum dat. Statim equi e carceribus
apertis in arenam procurrunt. Clamore ingenti spectatores aurigas monent: stant, clamant, plaudunt. Volantes in pulvere
quadrigae vix aspici possunt. Aurigae equos flagello concitant, nam spatium
arenae septies decurrere debent, ad metas equos ita flectentes, ut eas non offendant
neque currus frangatur. Equorum velocitas
et aurigarum calliditas populum delectat, omnesque laetitiam studiumque magno clamore
et plausu signifícant. Sed ex aurigis unus prope metam flectit, eamque
sinistra rota offendit et currus frangitur. Insequens auriga continuo
consistere et equos sustinere cogitur. Tunc tertius facile aemulos superat et
primus ad calcem venit victoriamque obtinet.
El
niño y el delfín
Velocissimus omnium animalium est delphinus. Tanta vi exsiliunt
delphini, ut plerumque vela navium transvolent. Lingua est illis mobilis,
brevis atque lata. Pro voce gemitus humano similis.
Hoc animal non solum homini, verum etiam musicae
amicus est. Itaque delphinus hominem non timet, sed navigiis obviam it,
adludit exsultans, certat etiam et navigia saepe praeterit.
Nobilis est haec fabula:
Puer quidam delphinum panis fragmentis adlexerat:
eum delphinus miro amore dilexit. Omni
diei tempore inclamatus a puero, ex imo mari adnatabat, tum praebebat dorsum,
ut ille ascenderet eumque ferebat a Baiano
litore. Puteolos ad ludum
litterarium; deinde simili modo rursus vehebat Hoc officium per plures annos praestitit
Sed, cum puer decessisset, delphinus saepe ad locum consuetum veniebat.
Tandem, cum puerum non inveniret, pueri desiderio exstinctus est, atque in eius
sepulcro inhumatus est.
Origen del capitel
corintio
Puella quaedam Corinthi
decessit. Post eius sepulturam, pocula, quae puella in vita amaverat, nutrix in
calatho collegit et tulit ad monumentum tegulisque texit. Is autem calathus fortuito
supra acanthi radicem collocatus erat. Interim acanthi radix folia verno tempore profudit;
sed frondes, secundum calathi latera
crescentes et tegularum pondere expressi, flexuras fecerunt. Tunc Callimachus hunc calathum vidit, delectatusque
formae novitate, ad id exemplar
columnas constituit.
De irato
agricola
Agricola in agros circum villam ambulat. Iratus est;
nam neque filius neque servus agros arat. Itaque vehementer agricola eos
vituperat. “Pigritiam vestram laudare non possum. Agriculturae non studetis.
Hic agri aridi patent, illic equos sordidos in campo video. Nolite respondere; nunc properate. Serve, cura equos
meos maxima diligentia. Puer, in muri umbra noli sedere. Arate agros meos sine mora. Validi estis: Itaque nolite dare vitam otio. Opera vestra divitias meas augebitis. Tunc praemia nec servo nec filio meo deerunt. Cum Syracusis aut Romae
apud amicos ero, diligentiam vestram laudare potero”.
El piadoso
Eneas (adaptación de Virgilio)
Aeneas audivit verba fatalia Veneris, matris suae. Super umeros patrem
suum Anchisem tollit et suis servis et familiaribus suam coniugem, Creusam,
committit.
Nocte inter
flammarum fulgura per vias perque muros cum patre Anquise et filio Ascanio
fugit: debet parere deis et condere novam patriam.
Nox erat
obscura et in caelo pallida luna fulgebat, tamen senex Anquises per noctis
tenebras fulgentia hostium arma videt et ait: “Nate, nate, celeriter fuge. Hostes appropinquant”.
Sic omnes ad
Cereris antiquum templum perveniunt, sed sola Creusa deerat. Aeneas, incensus
magna ira, in Troiam revertit et per domos et vias suam amantissimam coniugem
frustra quaerit.
Sed, ecce infelix
simulacrum et umbra Creusae ante oculos apparet in nocte et dicit: “Venies in
terram Hesperiam. Ibi invenies aliam coniugem, Laviniam. Iam vale, tu
serva natum Ascanium, amorem communem”.
Aeneas illa
tristia verba audivit, Creusam comprehendere desiderat, sed frustra. Creusa
effugit sumillima ventis rapidis et par volucri somno.
Los baños, lugares ruidosos
Undique me varius clamor circumsonat. Supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum: cum fortiores corpora exercent et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborare
simulant,
gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt sibilos et acerbissimas
respirationes. Si pilicrepus supervenit
et numerare pilas coepit, actum est. Adice nunc furem
deprehensum et illum, cui vox sua in balneo placet. Adice
eos, qui in piscinam cum ingenti impulsae aquae sono saliunt. Iam biberarii varias
exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem suam quadam et insignita modulatione vendentes.
Dum leo in silva dormiebat,
rustici mures luxuriabant. Unus ex muribus super dormientem casu salit. Leo,
qui expergefactus erat, miserum murem celeri impetu arripuit. Mus veniam rogat; peccatum imprudentiae fuit, dixit. Rex silvae eum ignovit et
dimisit.
Pos paucos dies leo, cum ambularet noctu, in
foveam cecidit. Captus laqueis, voce maxima rugire coepit. Mus ad sonum immanem
leonis subito occurrit. Timere non debes, dixit, gratiam parem beneficio magno
reddam.
Mox ligamina et nervos dentibus rodit atque
laqueos laxavit. Sic mus captum leonem silvis reddit.
Las magistraturas republicanas.
Sunto aediles curatores urbis, annonae
ludorumque sollemnium, illisque ad honoris amplioris gradum is primus
ascensus esto. Censores populi aetates, suboles, fámilias pecuniasque
censento: urbis templa, vias, aquas, aerarium, vectigalia tuento; populique
partes in tribus discribunto.., mores populi regunto, probrum in senatu ne
relinquunto. Bini sunto: magistratum quinquennium habento; reliqui magistratus
annui sunto, eaque potestas semper esto. Iuris disceptator, qui privata
iudicia iudicet iudicarive iubeat, praetor esto. Is iuris civilis custos esto.
Regio imperio duo sunto; iique praeundo, iudicando, consulendo praetores,
iudices, consules appellantor; militiae summum ius habento, nemini parento,
illis salus populi suprema lex esto. Ast quando bellum gravius, discordiaeve
civium erunt, unus, ne amplius sex menses, si senatus decreverit, idem iuris,
quod duo consules, teneto, isque populi magister esto.
Esclavos arrojados a las murenas.
Cum aliquando Augustus apud Pollionem quemdam
cenaret, unus ex servis vas crystallinum fregit. Statim Pollio iussit ut illum
servum comprehenderent, et, ne vulgari morte periret, abicerent muraenis, quas
ingens piscina continebat. Evasit tamen e servorum manibus puer, et ad pedes
Caesaris se proiecit, mortem non recusans, sed rogans ne piscium esca esset.
Motus tanta crudelitate, Augustus servi infelicis patrocinium suscepit, sed a
domino crudeli veniam impetrare non potuit. Tum iussit ut vasa crystallina ad
se apportarentur atque omnia sua manu fregit, servum manumisit, atque iussit ut
piscina compleretur.
Agricola Romanus ante
mortem suam liberos ad se in villam vocavit et haec verba dixit: “Quamquam hanc
vitam, quae ruri agitur, equidem scio vos nunquam amavisse et putare illam
Romae iucundiorem esse, nolite tamen fundum a maioribus relictum vendere. Istud
consilium ego non laudo. Magna enim pecunia in loco quodam fundi latet, quam
fortasse invenietis”. Postquam senex a vita discessit, filii primum magnam
vineam, quae villae propinqua erat, deinde ceteros agros, villae denique ipsos
muros dies noctesque magno labore foderunt. Nihil invenerunt, sed minore pretio
quam speraverant fundum suum vendere debuerunt, quia omnia deleverant. Haec
fabula illis dicitur qui putant praemia laborem semper decorare.
Los argonautas y el vellocino de oro
Multas fabulas a Graecis
accepimus. Nobilis est fabula, quae miram Iasonis Argonautarumque navigationem
narrat. Iason, filius Thessaliae regis, cum rapere cuperet vellus
aureum arietis, qui olim duos fratres per aera, transportaverat,
magnam expeditionem paravit. Rex Colchorum vellus aureum servabat, idque
custodiebant immanis draco taurique feri, qui flammas ore vomebant.
Cum Iason immensam navem construxisset et in navem conscendisset,
cum Theseo et Hercule multisque Graeciae principibus in Colchidem pervenit.
lbi Medea, regis filia, Iasonem adiuvit. Cum Iason Colchidis regem post multos
labores vicisset, vellus aureum rapuit et Medeam in patriam secum
vexit. Cum Argonautae in
Graeciam venissent, Olympicos ludos instituerunt, quos postea omnes Graeciae populi
semper celebraverunt.
Orígenes
de Roma: leyenda de Rómulo y Remo
Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium
habuit. Numitori, qui natu maior erat, regnum legavit; sed Amulius,
invidia incitatus, fratrem regno expulit et, ut eum sobole privaret, Rheam Silviam,
eius filiam. Vestalem fecit. Haec tamen geminos edidit, Romulum et Remum,
quorum pater Mars ipse erat. Statim Amulius, ira incensus, Rheam Silviam in carcerem
coniecit, eiusque filios, in alveo impositos, abiecit in
Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine. aqua
mox alveum in sicco reliquit. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Lupa, ut
fama est, ad vagitum infantium accurrit, et, matris ministerium suscipiens,
eorum oribus mammas admovit eosque lacte suo nutrivit.
Cum lupa saepius ad parvulos
veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit
infantesque in suam casam transtulit, Accaeque Larentiae coniugi tradidit, ut ab
ea alerentur. Hi, inter pastores educati, primo ludicris certaminibus vires auxerunt,
deinde feras venari in saltibus coeperunt et latrones a pecorum rapinis
arcere. Quodam die iis insidiati sunt latrones: Remus captus abductusque est;
Romulus autem evadere potuit. Tunc Faustulus, necessitate compulsus, indicavit
Romulo quis esset eius avus, quae mater. Statim Romulus, armatis pastoribus,
Albam, ubi regnabat Amulius, properavit.
Interea latrones Remum ad Amulium
regem perduxerant, eum affirmantes in Numitoris agros multas incursiones fecisse. Ideo Remus Numitori a rege traditus est ad supplicium;
at Numitor, considerato adulescentis vultu, nepotem suum agnovit. Remus enim
oris lineamentis erat matri simillimus, eiusque aetas tempori
expositionis congruebat. Dum ea res animum
Numitoris anxium tenet, repente Romulus Albam advenit, fratrem liberat,
Amulioque interfecto, avum Numitorem in regnum restituit.
Deinde Romulus et Remus urbem
condere decreverunt in locis ipsis ubi expositi educatique erant. Sed de
imperio inter eos orta est magna contentio, et, ut res a deis diiudicaretur,
adhibuerunt auspicia, Remus quidem sex vultures vidit prior, Romulus autem paulo
post duodecim. Hic igitur, augurio victor, urbem futuram aratro designavit Romamque
vocavit, et edixit ne quis sulcum vomere circumductum transiliret. At Remus
hanc fossam sacram transiluit irridens. Tum vero Romulus iratus fratrem
interfecit, his increpans verbis: “Sic deinde malo afficiatur quicumque
transiliet moenia mea.” Ita imperio solus potitus est Romulus.
Un joven romano se
convierte en ciudadano.
Marcus togam virilem hodie
sumpturus est. Domi omnes amici, propinqui
clientesque iam sunt. Puer in atrium ad
Lares ducitur. Primum bulla aurea detracta, quam in collo semper habuerat, in
Larium ara suspenditur; deinde praetexta toga detracta, sumptaque virili, ad
patrem accedit atque eum amplectitur. Tunc omnes plaudunt et Marcum civem
Romanum appellant.
Amílcal y Asdrúbal
Regna Hispaniae primi
Carthaginienses occupavere. Nam cum Gaditani a Tyro (unde et Carthaginiensibus
origo est) in Hispanam transtulissent, urbemque Gades ibi condidissent,
invidentibuss finitimis Hispaniae populis incrementis novae urbis ac propterea
Gaditanos bello lacessentibuss, auxilium consanguineis Carthaginienses
miserunt.
Ibi felici
expeditione Gaditanos ab iniuria vindicaverunt, et maiorem partem provinciae
imperio suo adiecerunt.
Postea quoque Hamilcarem
imperatorem cum magna manu ad occupandam provinciam miserunt; qui, magnis rebus
gestis, dum fortunam inconsultius sequitur, in insidias deductus, occiditur.
In huius locum gener ipsius
Hasdrubal mittitur; qui et ipse a servo Hispani cuiusdam, ulciscente domini
iniustam necem, interfectus est.
La guerra y el derecho de gentes (adaptado de
Cicerón)
Quaedam officia servare debemus etiam adversus eos,
a quibus iniuriam accepimus. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque in republica
maxime conservare debemus iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem,
alterum per vim, cum illud proprium sit hominis, hoc belluarum, confugere
debemus ad posterius, si adhibere superiorem non possumus. Quare suscipere bella
tantum debemus ob eam causam, ut sine iniuria in pace vivamus; parta autem victoria,
conservare debemus eos, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt, ut
maiores nostri multos hostes in civitatem etiam acceperunt; at Carthaginem et
Numantiam funditus sustulerunt.
Et non solum
iis, quos vi devicerimus consulere debemus, sed etiam eos, qui armis positis ad imperatorum fidem
confugient, quamvis murum aries percusserit, recipere debemus. In quo tantopere
apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates devictas in fidem
recepissent, earum patroni essent more maiorum.
El triunfo.
Inter
omnia Romanis iucundissimum est spectaculum imperatoris triumphantis,
triumphus autem non decernitur saepe a senatu. Cum triumphi dies advenit, templa
omnia floribus ornantur omnesque arae sertis coronatae ture fumant. Cives
omnes, candidas togas gerentes, cum uxoribus et liberis, in forum laeti
concurrunt. Ingens multitudo in tabulatis, quae per Forum exstructa sunt,
sedet. Triumphus tandem incipit A Campo Martio, ubi imperator milites suos
laudavit, pompa triumphalis Via Sacra ad Capitolium incedit. Praecedunt
tubicines, qui bellicum sonantes agmen ducunt. Tum praeda ex hostibus capta plaustris portatur.
Deinde albi tauri, cornibus auratis, ad sacrificium ducuntur. Hos sequuntur
vincti captivi obsidesque multi nobiles. Tum ipse imperator, toga picta
tunicaque palmata vestitus, sceptrum eburneum gerens, lauro coronatus, in
curru triumphali quattuor equis tracto, invehitur. Currum sequuntur milites victores,
“Io triumphe”, clamantes, imperatoremque cantibus laudantes. Imperator in
Capitolium ascendit, ubi tauros immolat spoliaque hostium Iovi dedicat.
De Quinti infirmitate
Magna
cura compleor, quod Quintus, amicus noster, iam diu aeger est. Valde eius morbum doleo, valde nunc eum desidero in
cunctis rebus et factis. Nam idem semper erat animus noster, eadem erat vita
nostra ex die ad diem. Semper iisdem rebus gaudebamus, et eodem animo ducebamur.
Nunc dicitur a medico quod eius aegritudo ad tempus tantum est; postea salutem
iterum habebit. Hi dies ut festi a nobis magno studio expectantur. Moneor
tamen, ne laetitiae excessu afficiar. Infirmitas non est ad mortem, sed poenas
graves fert secum. Patet quod Quintus saevis doloribus cruciatus est. Cur
Quintum non visitas? Non eius dolores affectu tuo lenire cupis? Amici boni est
amicum infirmum visitare et ei solatio esse in horis arduis et difficillimis.
Post
dies tristes Quintus valetudinem toto corde cupit et medico suam spem valetudinem
recuperandi dixit.
Medicus
idoneum remedium amico nostro paravit et Quintus mox valuit.
Hispania y los hispanos (adaptado de Justino)
Hispania Europae terminos claudit Hanc veteres ab
Ibero amne primum Iberiam, postea ab Hispano Hispaniam cognominaverunt. Haec inter
Africam et Galliam posita, Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur.
Neque, ut Africa,
violento sole torretur, neque ut Gallia, assiduis ventis fatigatur; sed media inter utramque
hinc temperato calore, índe felicibus et tempestivis ímbribus in omnia frugum genera fecunda est.
Corpora Hispanorum ad inediam
laboremque, animi ad mortem parati sunt. Dura omnibus
et adstricta parsimonia est. Bellum quam otium malunt:
si extraneus deest domi hostem quaerunt. Saepe tormentis pro silentio rerum
creditarum mortui sunt: adeo illis fortior est taciturnitatis cura quam vitae.
Velocitas genti pernix est, inquies animus. Plurimis militares equi et arma sanguine
ipsorum cariora sunt. Nullus in festos dies epularum apparatus. Aqua calida lavari post secundum bellum Punicum a Romanis didicerunt.
Gallaecia
cum aeris ac plumbi uberrima est, tum et minio, quod etiam vicino flumini nomen dedit. Auro quoque
ditissima; adeo ut etiam aratro frequenter glaebas aureas exscindant. In huius gentis finibus
sacer mons est, quem ferro violari nefas habetur; sed si quando fulgure terra
proscissa est, quae in his locis assidua res est, detectum aurum, velut deorum
munus, colligere permittitur.
Feminae res domesticas agrorumque culturas administrant;
viri armis et rapinis serviunt. Praecipua his quidem ferri materia, sed aqua
ipso ferro violentior est, quippe temperamento eius ferrum acrius redditur,
nec ullum apud eos telum probatur, quod non quibusdam fluviis tingatur.
Consejos de Quintiliano a los maestros
Tu, qui discipulos ducturus es, clarissimi magistri
haec consilia audi: “Ante omnia, sume parentis animum erga tuos discipulos. Memento
te succedere in eorum locum qui tibi suos liberos commiserunt. Tristis
austeritas aut nimia comitas a te pariter absit: metue enim ne illinc odium,
hinc contemptus oriatur. Saepe admonitionibus utere, rarius castiga. Esto minime
iracundus; tamen ne ea, quae emendanda erunt, dissimulaveris. Praesta te in docendo
simplicem ac patientem. Discipulis interrogantibus libenter responde; non
interrogantes percontare ultro. In laudando ne parcus fueris neve effusus. In emendando fuge
acerbitatem et contumeliam, quae multos a studendi proposito avertit.
Las magistraturas republicanas
Sunto aediles curatores urbis, annonae ludorumque sollemnium, illisque
ad honoris amplioris gradum is primus ascensus esto. Censores populi aetates,
suboles, famílías pecuniasque censento; urbis templa, vias, aquas, aerarium,
vectigalia tuento; populique partes in tribus discribunto... mores populi
regunto, probrum in senatu ne relinquunto. Bini sunto: magistratum
quinquennium habento; reliqui magistratus annui sunto, eaque potestas semper
esto. Iuris disceptator, qui privata iudicia iudicet iudicarive iubeat, praetor
esto. Is iuris civilis custos esto. Regio imperio duo sunto; iique praeundo,
iudicando, consulendo “praetores”, “iudices”, “consules” appellantor; militiae
summum ius habento, nemini parento, illis salus populi suprema lex esto. Ast quando bellum gravius,
discordiaeve civium erunt, unus, ne amplius sex menses, si senatus decreverit,
idem iuris, quod duo consules, teneto, isque populi magister esto.
Numa Pompilio
Succedit Romulo Numa Pompilius. Ille sacra et caerimonias omnemque cultum
deorum inmortalium docuit; ille Pontifices, Augures, Salios, ceteraque populi
Romani sacerdotia (instituit); annum quoque in duodecim menses, fastos dies
nefastosque descripsit... In primis focum Vestae virginibus ad colendum
dedit... Eo denique ferocem populum redegit, ut imperium religione atque
iustitia gubernaret.
FLORO Bellorum romanorum libri duo
(siglo II)
Dos poemas de Catulo
Vivamus, mea Lesbia, atque
amemus
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una durmienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum.
Numquam est fidelis cum potente societas:
Testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
Socii fuere cum leone in
saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
sic est locutus, partibus factis, leo:
«Ego primam tollo, nominor quia leo;
secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
malo affligetur, si quis quartam tetigerit.»
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.