Julio César


C. I. Caesaris Commentariorum belli Gallici Libri

 

 

Liber primus.

 

1. Galliae descriptio.

 

1. Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent, important proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque relinquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinet ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter occasum solis et septentriones.

 

2. Bellum Helvetiorum.

 

Haedui a Caesare auxilium petunt.

 

11. Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias trduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros poulabantur. Haedui cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore [Haedui] Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non exspectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent.

 

Victoria sobre los Helvecios.

 

26. Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostroum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugantum sit, aversum hostem videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter milia hominum CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt. Nullam partem noctis itinere intermisso in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri triduum morati eos subsequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quod Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.

 

3. Ariovistus.

 

Caesar et Ariovistus inter se colloquuntur.

 

Caesar.

43. Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris utriusque, Ariovisti et Caesaris, aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit; item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus, ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerent, postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat; illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etaim quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset? Postulavit deinde eadem, quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.

 

Ariovistus.

44. Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et accersitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse; omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se castra habuisse; eas omnes copias uno a se proelio pulsas ac superatas esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio, non detrimento esse oportere, idque se hac spe petisse. Si per populum Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus se libentur recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. Quod multitudinem Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae inpugnandae caus facere. Eius rei testimmonium esse quod nisi rogatus non venerit et quod bellum non intulerit, sed defenderit. Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum; numquam ante hoc tempus exerctitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. Quod a se Haeduos amicos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium tulisse, neque ipsos in his contentionibus, quas Haedui secum et cum Sequanis habuissent, uxilio populi Romani usos esse. Debere se suspicari simulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed pro hoste habiturum. Quodsi eum interfecerit, multis se nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum -id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere-, quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Quodsi decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.

 

 

Liber secundus.

 

4. Bellum Belgicum.

 

Caesar ad Sabim flumen profectus et a Nerviis gravissimo proelio obstricuts aegre tandem, ipse gregarii militis officio fungens, vincit.

 

25. Caesar ab decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu profectus, ubi suos urgeri signisque in unum locum conlatis duodecimae legionis confertos milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus centurionibus occisis, in his primipilo P. Sextio Baculo fortissimo viro multis gravibusque vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et nonnullos ab novissimis desertos proelio excedere ac tela vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit neque ullum esse subsidium,quod submitti posset: scuto ab novissimis uni militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius adventu spe inlata militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu imperatoris etiam extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum hostium impetus tardatus est.

 

Liber tertius

 

5. Bellum Aremoricorum terrestre et maritimum[1].

 

12. Erant eiusmodi fere situs oppidorum, ut posita in extremis lingulis promuntoriisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavissent, quod bis accidit semper horarum duodenarum spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac si quando magnitudine operis forte superati exstruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebantm, sua deportabant omnia seque in proxima oppida recipiebant; ibi se rursus isdem loci opportunitatibus defendebant. Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant, quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.

 

 

Liber quartus.

 

De los resultados de la Conferencia de Luca, César sólo nos ha transmitido estas palabras:

 

1. Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio M. Crasso consulibus, Usipetes Germani, item Tenctheri magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt non longe a mari quo Rhenus influit.

 

6. Prima in Germaniam expeditio.

 

Mosae et Rheni descriptio.

 

10. Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus, insulam efficit Batavorum [in Oceanum influit], neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. Rhenus  autem oritur ex Lepontiis qui Alpes incolunt  , et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum,Tribocorum, Treverorum citatus fertur, et ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibusque insulis effectis, quarum pars magna a feris barbarisque nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multisque capitibus in Oceanum influit.

Pontis in Rheno facti descriptio.

 

17. Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat. Sed navibus transire neque satis tutum arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque etsi summa difficultas faciundi pontis proponebatur propter latitudinem rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. Reationem pontis hanc instituit: tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat festucuilisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, his item contraria duo ad eundem modum diiuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eoum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur. Quibus disclusis atqie in contrariam partem revinctis tante erat operis firmitudo atque ea rerum natura, ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia iniecta contexabantur et longuriis cratibusque consternabantur. Ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariet subiectae et cum omni oper coniunctae vim fluminis exciperent, et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut si arborum trunci sive naves deiciendi operis cusa essent a barbaris missae, his defensoribus erarum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.

18, 1. Diebus decem, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur.

 

7. Prima in Britanniam expeditio.

 

20. Exigua parte aestatis reliqua Caesr, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes. Tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adisset, genus hominum perspexisset, loca portus aditus cognovisset. Quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere praeter mercatores adit ad illos quisquam, neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones, quae sunt contra Galliam, notum est. Itaque evocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus, reperire poterat.

 

Liber quintus.

 

8. Altera in Britanniam expeditio.

 

De situ moribusque Britannorum.

 

12. Britanniae pars inferior ab iis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant -qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur,quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt- et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedifica fere Gallicis consimilia, pecoris numerus ingens. Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis, ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. Leporem et gallnam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus.

 

13. Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc latus pertinet circiter milia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispanim atque occidentem solem. Qua ex parte est Hiberni insula, dimidio minor ut existimatur quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula quae appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos xxx sub brumam esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra septentrioes; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

 

14. Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt. Quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horribiliores sunt in pugna adspectu; capilloque sunt promisso  atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis. Sed si qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.

 

9. Ambiorix, dux Eburonum (véase VI, 30-43: Ambiorix elabitur).

 

Ambiorix Romanis dolose suadet ut ex hibernis excedant.

 

27. Mittitur ad eos C. Arpinus eques Romanus, familiaris Titurii, et Q. Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat. Apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: sese pro Caesaris in se beneficiiis plurimum ei confiteri debere. Quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Atuatucis finitimis suis pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius a Caesare remissi essent, quos Atuatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent. Neque id quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se multitudo, quam ipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit impositus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alteri legioni subsidio venire posset. Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, haber nunc se rationem officii pro beneficiis Caesaris; monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne prius, quam finitimi sentiant, eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta,alter paulo amplius ab iis absit. Illud se polliceri et iure iurando confirmare, tutum iter per suos fines daturum. Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.

 

Liber sextus.

 

10. Altera in Germaniam expeditio.

 

9. Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de cuasis Rhenum transire constituit; quarum una erat quod auxilia contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis rebus paulo supra eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere pontem instituit. Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oriretur, reliquas copias equitatumque traducit.

Digressio:

 

11. Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et, quo differant hae nationes inter sese, proponere.

De institutis moribusque Gallorum[2]: Druidae.

 

13. In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene ervorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli adhibetur consilio. Plerique cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur sese in servitutem dicant. Nobilibus in hos eadem omnia sunt iura quae dominis in servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur. Ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est facinus admissum, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt. Si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec ponea apud eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. His autem omnibus drudibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit aut, si sunt plures pares, suffragio druidum adlegitur; nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata existimatur, et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.

 

14. Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt. Militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis utantur litteris. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt litteris confisos minus memoriae studere, quod fere plerisque accidit ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

 

Item Germanorum.

 

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur. Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit; a parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem; hoc alii staturam, alii vires nervosque confirmari putant. Intra annum vero vicessimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus. Cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur, magna corporis parte nuda.

 

De Herycinia silva eiusque feris.

 

25,1 y 5. Huius Heryciniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expeditio patet: non aliter finiti potest neque mensuras itinerum noverunt... multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint, ex quibus quae maxime differant a ceteris et memoriae prodenda videantur, haec sunt.

26, 1. Est bos vervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur.

27, 1-3. Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent. Neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus; ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.

28, 1-2. Tertium est genus eorum qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri, magna vis eorum est et magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt.

 

Ambiorix a Romanis vehementer sed frustra petitus identidem mire elabitur.

 

43. Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto áequitumñ numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia aedifica quae quisque conspexerat incendebantur, pecora interficiebantur, praeda ex omnibus locis agebatur; frumenta non solum a tanta hominum iumentorumque multitudine consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant, ut si qui etiam in praesentia se inopia perundum videretur. Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes dimisso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi inlata atque infinito labore suscepto, qui se summam a Caesare gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, atque ille latebris aut silvis aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.

 

Liber septimus.

 

11. De gloria et interitu libertatis Gallicae.

 

Cenabum.

 

3. Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus desperatis hominibus Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos,qui negotiandi causa ibi constiterant, in his C. Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur.

 

Vercingetorix.

 

4. Simili ratione ibi Vercingetorix Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum totius Galliae obtinuerat et ob eam causam, quod regnum adpetebat, a civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur a Gobannitione patruo suo reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant, expellitur ex oppido Gergovia. Non desistit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate, ad suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legatioes; obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andes reliquosque omnes, qui Oceanum attingunt, adiungit; omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperii severitatem addit; magnitudine supplicii dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis occulis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.

 

Gergovia.

 

43. Interim nuntio adlato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavici fratrumque bona publicant, legatos ad Caesrem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt recuperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti copmpendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, et timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat; nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Haeduos benevolentia deminuere. Ipse maiorem Galliae motum expectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat, quemadmodum a Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio nata a timore defectionis similisque fugae videretur.

 

Alesia.

 

68. Fugato omni equitatu Vercingetorix copias suas, ut pro castris conlocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit.

 

69. Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante oppidum planities circiter milia passuum iii in longitudinem patebat; reliquis ex omnibus partibus colles mediocri ineteriecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. Eius munitionis qua ab Romanis instituebatur circuitus x milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita itemque castela xxiii facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.

 

84. Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces reliquaeque quae eruptionis causa paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros valet clamor qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vdent virtute stare; omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant.

 

87, 3. Labienus postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis undecim cohortibus, quas ex proximis praesidiis deductas fors obtulit, Caesrem per nuntios facit certiorem, quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelo intersit.

 

88, 1-3. Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. Utrimque clamore sublato exciit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae adpropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes.

 

89. Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum suscepisse se non suarum necessitatum, sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit Fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitone pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. Reservatis Haeduis atque Arvernis, si per eos civitates recuperare posset, ex reliquis captivis toti exercitui capita singula praedae nomine distribuit.

 

Liber octavus.

 

12. Uxellodunum

 

40,1. Caesar cum contra exspectationem omnium Uxellodunum venisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit.

 

42. Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. Magna repente in ipsis operibus flamma existit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehenderent id ipsum,quod morabatur. Milites contra nostri  quamquam periculoso genere proelii locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur. Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior testatiorque cirtus esset eius, telis hostium flammaque se offerebat.

 

43, 4-5. Cum pertinaciter resisterent oppidani magnaque iam parte amissa siti suorum in sententi permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercissae sunt atque aversae. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.

13. Anno 50:

 

Galli clementer tractantur.

 

49. Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum. Nihil enim minus volebat quam sub decessum suum necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur, quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet. Itaque honorifice civitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, nulla onera nova iniungendo defessam tot adversis proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace continuit.

 

Exordia belli civilis.

 

52, 3-5. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. Ibi qumquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit quicquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret adduci potuit. Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet et quoniam Pompei dominatio atque arma non minorem terrorem foro inferrent, discederet uterque ab aramis exercitusque dimitteret; fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit; quod ne fieret, consules amicique Pompei evicerunt atque ita rem morando discusserunt.

 

 

C. I. Caesaris Commentariorum belli civilis libri

 

Liber primus

 

1. Quid actum sit in senatu initio anni XXXXVIIII.

 

1. Litteris [ a Fabio ] C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur. Ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt consules de re publica [ in civitate ]. L. Lentulus consul senatu reiáqueñ publicae se non defuturum  pollicetur, si audacter ac fortiter sententias diere velint; sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum; habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitam receptum. In eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.

 

2. Senatus consultum ultimum.

 

5. His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur, nec tribunis plebis sui periculi deprecandi neque etiam extremi iuris intercessione retinendi, quod L. Sulla reliquerat, facultas tribuitur, sed de sua salute septimo die cogitare coguntur, quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis ápostñ octo denique menses variarum actionum respicere ac timere consuerant. Decurritur  ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque desesperatione omnium salutis paucorum audacia numquam ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique áproñ consulibus sunt ad urbem, nequid res publica detrimenti capiat. Haec senatus consulto perscribuntur a. d. VII id. Ian. Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, siqua hominum aequitate res ad otium deduci posset.

 

3. Caesar Ariminium proficiscitur.

 

7, 8. Conclamant legionis xviii, quae aderat, milites -hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant- sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.

8, 1. Cognita militum voluntate Ariminium cum ea legione proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit. Reliquas legiones ex hiberna evocat et subsequi iubet.

 

4. Corfinio capto Pompeius Brundisium proficiscitur. Caesar cum eo colloqui vult.

 

24, 1-2. Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat atque iis equos attribuit; ex his circiter ccc equites conficit.

 

26, 2- . Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius coniliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat. Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem necessariumque Scriboni Libonis, mittit ad eum conloquii causa; mandat ut Libonem de concilianda pace hortetur; in primis, ut ipse cum Pompeio conloqueretur, postulat; magno opere sese confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore ut aequis condicionibus ab armis discedatur... Libo a conloquio Canini disgressus ad Pompeium proficiscitur. Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine illis non posse agi de compositione. Ita saepius rem frustra temptatam Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendo.

 

5. Pompeius Brundisio excedit. Caesar omisso Pompeio Hispaniam petiturus est.

 

29. Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactis navibus mare transire et Pompeium sequi, priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret, tamen eius rei moram temporisque longuinquitatem timebat, quod omnibus coactis navibus Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat. Relinquebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent exspectandae. Id propter anni tempus longum atque impeditum videbatur. Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari, quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devicta, auxilia, equitatum parari, Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.

30, 1. Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam proficisci constituit, duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.

 

6. Massilienses neutri se adplicant, sed Domitium recipiunt.

 

35. Evocat ad se Caesar Massilia xv primos. Cum his agit, ne initium inferendi belli a Massiliensibus oriatur; debere eos Italiae totius auctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare. Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat. Cuius orationem legati domum referunt atque ex ásenatusñ auctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere se divisum esse populum áRomanumñ in partes duas. Neque sui iudicii neque suarum esse virium discernere, utra pars iustiorem habeat causam. Principes vero esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem, patronos civitatis, quorum alter agros Volcarum Aremicorum et Helvetiorum publice iis concesserit, alter bello victos Sallyas adtribuerit vectigaliaque auxerit. Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere, et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe ac portibus recipere.

36, 1. Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab iis receptus urbi praeficitur; summa ei belli administrandi permittitur.

 

7. Caesar apud Ilerdam (fotocopias).

 

78. Premebantur Afraniani pabulatione, aequabantur aegre. Frumenti copiam legionarii nonnullam habebant, quod dierum † XVII ab Ilerda frumentum iussi erant efferre, caetrati auxiliaresque nullam, quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda. Itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebant. In his erat angustiis res. Sed ex propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum frumenti reliquerant. Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant. Tarraco aberat longius; quo spatio plures rem posse casus recipere intellegebant. Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur. Caesar equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret, ipse cum legionibus subsequitur. Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.

 

Liber secundus

 

1. Massilia operibus Caesarianorum circumdatur. Turris a Caesarianis exstruitur.

 

8. Est animadversum ab legionariis, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. Quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoqueversus pedes xxx, sed parietum crassitudo pedes v. Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.

 

9. Turris describitur.

 

2. Massilienses per fraudem opera Treboni incendunt. Opera reficiuntur. Massilienses se dedunt.

 

16. Quod ubi hostes viderunt, ea, quae diu longoque spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae eruptioni locus esset, neque quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata in muris ab exercitu nostro moenia viderentur, ac telum manu coiceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.

 

3. Caesar in ulteriorem Hispaniam proficiscitur. Varro Caesari se dedit. Caesar, contione habita Cordubae, Hispaniam relinquit.

 

Caesar, Bellum civile, II, 19 (48 a.C.)

 

Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q.Cassio, tribuno plebis, ipse cum DC equitibus magnis itineribus praegreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortis duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. isdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

 

 

Caesar, Bellum civile, II, 21 (48 a.C.)

 

Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere, Hispanis, quod praesidia expulissent, Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicavissent, tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant,quod eorum consilia sua virtute confirmavissent. pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit iis quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat. tributis quibusdam publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gadis proficiscitur; pecunias monimentaque quae ex fano Herculis conlata erant in privatam domum, referri in templum iubet.

 

4. Clades Curionis in Africa.

 

Curio ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet. Hos quoque praeocupat missus a Saburra equitatus. Tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum polliceur. At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare ásuaeñ fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atque ita proelians interficitur. Equites ex proelio perpauci se recipiunt; sed ii quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum causa subsistisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur.

 

Liber tertius

 

1. Caesar, dictatura functa, Brundisium pervenit.

 

1. Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius; is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior, neque creditae pecuniae solverentur, constituit ut arbitri darentur; per eos fierent aestimationes possessionum et rerum,quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eas creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumque, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit. Item praetoriubus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus,quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans ac si usus esset, quoniam sui fecisset potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio viderentur.

2, 1. His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis xi dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.

 

2. Caesar cum parte exercitus ad Epirum appellit; naves Brundisium remittit, quarum pars periit.

 

8. Expositis militibus nves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse inanibus occurrit, et nactus circiter xxx in eas diligentiae suae ac doloris iracundiam erupit, omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis ad Orici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit, custodiisque diligentius dispositis, ipse gravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens neque subsidium exspectans, si in Caesaris complexum venire posse, ...

 

 

César envía a Vibulio (capturado dos veces) para tratar con Pompeyo de la paz.

III, 10-11.

3. Caesar denuo de pace agit.

 

19. Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se conloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebantur. Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea quae maxime ad pacem pertinere viderentur ageret, et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives áde pace duosñ legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim cum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent. Multa supplicitur locutus, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus. Responsum est ab altera die ad conloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat expectatio eius rei atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. Qua ex frequentia T. Labienus prodit, † summissa oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius L. Tiburtius centuriones militesque nonnulli. Tum Labienus: ‘desinite ergo de compositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest’.

 

4. Classis Caesaris traicitur in Epirum.

 

26. Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militubs hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus, nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam Dyrrachiumáqueñ pratervehunt. Qui cum essent ex continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento adpropinquasset, idem auster increbruit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum et vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo setius sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset. Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum iii, eo naves introduxerunt -qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus- leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque intro est itum, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.

 

Caesaris copiae coniunguntur, 30.

 

5. Scipio a Pompeio arcessitur.

 

33. Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Sacipio tolli iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem; properaret ad se cum exercitu venire omniaque post [ea quae] haberet. His litteris acceptis,quos advocaverat, dimittit; ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus. Haec res Ephesiae pecuniae salutem adtulit.

 

6. Classis Caesaris a Cn. Pompeio filio vincitur.

 

40. Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navem remulco multisque contendens funibus abduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus adgressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiori pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et átelis exñ classe moenia, oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerunt, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, iiii biremes subiectis scutulis inpulsas vectibus in interiorem portum transduxit. Ita ex utraque parte naves longas adgressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, iiii ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Byllide atque Amantia inportari in oppdium prohiberet. Ipse Lissum profectus naves onerarias xxx a M. Antonio relictas intra portum adgressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus, defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.

 

7. Caesar adversarios obsidere conatur.

 

43. Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communiit. Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit. Haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur, quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio ut auctoritatem, qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebruisset illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.

 

8. Leviora proelia.

 

50.  In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur. Illi,animum cum advertissent ex ignibus nocte cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio agressi universi, in multitudinem sagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri, usu docti, haex reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent, alio excubarent...

 

52. Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne ex proximis praesidiis succurri posset.  Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero, Germani munitiones nostras egressi compluribus interfectis, sese ad suos incolumes receperunt.

 

53. Ita uno die sex proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures; in eo fuit numero Valerius Flaccus L. Filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat; signaque sunt militara sex relata. Nostri non amplius xx omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemo fuit omnino militum quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculique testimonium adferre vellent, milia sagittarum circiter xxx in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina cxx, quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus cc ß ß ß   atque ab octavis ordinibus ad primum pilum se traducere pronuntiavit -eius enim ope castellum magna ex parte conservatum esse constabat- cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.

 

9. Galli duo nobiles ad Pompeium perfugiunt.

 

59, 1. Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges ii fratres, Roucillus et Aecus, Abducilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus...

 

3. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara adrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab iis equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.

 

60, 1. Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam dispulit; illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque ut ex sua amicitia omnia expectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent.

 

61, 1. Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter magnoque comitatu et multis iumentis venerant virique fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant, quodque áidñ novum et praeter consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia circumduxit atque ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie ánonnulliñ a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium quae a Caesare tenebantur.

 

10. Pompeiani vincunt Caesarianos. Pompeius imperator appellatus. Pompeiani victoria gloriantur.

 

69. Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata v legiones ab opere deductas subsidio suis duxit. Eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus adpropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt subito mutata. Pompeiana legio celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne inangustias inciderent, x pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem quo venerant receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus timoris fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iubet, alii ex metu etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret[3].

 

71, 3. Pompeius eo proelio imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus, sed ánequeñ in litteris adscribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit. At Labienus cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnis productos ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit.

 

72, 1. His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit, ut non de ratione belli cogitarent, sed vicisse iam sibi viderentur...

4,12-15.  ...proinde ac si virtute vicissent neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant.

 

11. Caesaris apud milites contio.

 

73. Caesar ab superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud milites habuit hortatusque est, ne ea quae accidissent graviter ferrent, neve de his rebus terrerentur, multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent.

 

12. Caesar duplicato itinere effugit.

 

76.Confecto iusto itinere eius diei quod proposuerat Caesar, traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum castrorum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit. Eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius praegrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magan parte impedimentorum et sarcinarum relicta ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum depositis in contubernio armis vallum relinquebant. Quibus ad sequendum impeditis, Caesar quod fore providerat, meridiano fere tempore signo profectionis dato exercitum eduxit duplicatoque eius diei itinere viii milia pasuum ex eo loco procedit. Quod facere Pompeius discessu militum non potuit.

 

13. Batalla de Farsalia.

 

1. Pompeius decertaturus quid sui consilii sit exponit. Labieni de Caesaris copiis iudicium.

 

86, 1-5. Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare. Anmque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur. Id cum essent plerique admirati, ‘scio me’ inquit ‘paene incredibilem rem polliceri; sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo áadñ proelium prodeatis. Persuasi equitibus nostris, idque mihi facturos confirmaverunt, ut cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto adgrederentur et circumventa a tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent,quam a nobis telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus.’

 

87, 1-4. Hunc Labienus excepit, ut, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium summis laudibus efferret, ‘noli’ inquit ‘existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit. Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti. An non exaudistis ex iis qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisii factas? Hae copiae quas videtis, ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen, quod fuit roboris, duobus proeliis Dyrrachinis interiit.’ Haec cum dixisset, iuravit se nisi victorem in castra non reversurum, reliquosque ut idem facerent hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex reliquis fuit quisquam qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in consilio, magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.

 

2. Caesaris miles alloquitur.

 

91. Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione x duxerat, vir singulari virtute. Hic signo dato ‘sequimini me’ inquit ‘manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori, quam constituistis, operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.’ Simul respiciens Caesarem ‘faciam’ inquit ‘hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas.’ Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites circiter cxx voluntarii [eiusdem centuriae] cunt prosecuti.

 

3. Pompeiani devicti[4]. Pompeius fugit.

 

94. Eodem tempore tertiam aciem Caesar quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt atque universi terga verterunt. Neque vero Caesarem fefellit quin ab iis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie conlocatae essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat. Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pompeiana a sinistra parte [erat] circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeius ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, ásibiñ aliisque diffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit. Et iis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, ‘tuemini’ inquit ‘castra et defendite diligenter, siquid durius acciderit. Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo.’ Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum expectans.

 

96, 3-4. Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus detractis insignibus imperatoriis decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritate paucos suos ex fuga nactus nocturno itinere non intermisso comitatu equitum xxx ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur, querens tantum se opinionem fefelisse, ut a quo genere hominum victoriam seperasset, ab eo inito fugae facto paene proditus videretur.

 

14. Caesar Pompeium persequitur . Pompeius in Aegyptum pervenit ibique interficitur.

 

102,1. Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficer poterat, cotidie rogrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.

 

103, 1-3. Quibus rebus cognitis Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatibus sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in navem imposito duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatioribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc  rem idoneos existimabat, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat; castaque Cleopatra non longo spatio ab eius castris distabant.

 

104. His tunc cognitis rebus, amici regis, qui propter aetatem  eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea  praedicabant, ne, sollicitato exercitu regio, Pompeius  Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut  plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, iis qui  erant ab eo missi palam liberaliter responderunt eumque ad regem  venire iusserunt. Ipsi, clam consilio inito, Achillam, praefectum  regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum  militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter  ipse appellatus, et quadam notitia Septimii productus, quod bello  praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit  cum paucis suis. Ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L.  Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur[5].

 

15. Initia belli Alexandrini.

 

1. Caesar Alexandriae consistit.

 

106, 3-4. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat aeque omnem sibi locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e navi egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur.

 

2. Controversiae regum.

 

107, 2. Interim  controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans, atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo ex lege et senatus consulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.

 

3. Photinus proditor.

 

108, 1-3. Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdam consili sui nanctus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecti hunc incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit.

 

4. Copiae Aegyptiorum. In ipsa urbe Alexandria pugnatur.

 

110, 1. Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim xx in armis habebat.

 

111, 1. In his copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesr cum militibus tenebat, primo impetu domum eius inrumpere conatus. Sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit.

5. Caesar Pharon occupat.

 

112. Pharus est in insula turris magna altitudine mirificis operibus extructa; quae nomen ab insula cepit. Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum DCCC in mare iactis molibus angusto itinere et ponte cum oppido coniungitur. In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ubique naves imprudentia aut tempestate paulum suos cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt. Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, non potest ese propter angustiis navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Caesar hostibus in pugna occupatis militibusque expositis Pharom prehendit atque ibi praesidium posuit. Quibus est rebus effectum, ut tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum subportari possent. Dimisit enim cirum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit[6].

 

 

Batalla de Munda.

 

Bellum Hispaniense, 2 y ss. (46 a.C.)

 

Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis iter ante rebus confectis cum celeri festinatione <ad> bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset legatique Cordubenses, qui a Cn Pompeio discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quo necopinantibus adversariis eius provinciae potitus esset simulque [quod] tabellariis, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, qui certiorem Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent, multa praeterea veri similia proponebant. Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus, qui ex provincia fuisset, praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt appropinquavit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio habuit.

Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubam tenebat, quod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autem Cn. Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar eam civitatem omni tempore optime de populo Romano <memoria cum teneret> meritam esse, celeriter sex cohortes secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parum scientem, L. Vibium Paciecum. Qui cum ad Cn. Pomei praesidia venisset, incidit id temporis ut tempestate adversa vehementique vento adflictaretur; <mi>litumque <visus> vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere posset. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat.

Hoc misso ad Uliam praesidio, Caesar, ut Pompeium ab ea oppugantione deduceret, ad Cordubam contendit...Caesar, cum ad flumen Baetim venisset neque popter altitudinem fluminis transire posset, lapidibus plemos corbes demisit; [ita] insuper <posuit trabes. Ita> ponte facto copias ad castra tripertito traduxit...

...ita firmissimum eius praesidium Ateguam proficiscitur... Caesar munitionibus Ateguam oppugnare et bracchia circumducere coepit...

Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convalles castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Caesar in munitionibus ceterisque quae ad oppidum <oppugnandum> opus fuerunt aggerem vineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa et natura edita ad rem militarem; quae planitie dividuntur Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit.

Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea, quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce mater familias de muro se deiecit et ad nos transiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una trnsfugerent ad Caesarem; illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae, in quibus scriptum est inventum: “L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo”. Eodem tempore oppidani legat qui antea exierant Caesarem dierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque prestaturum. Ita ante diem XI Kal. Mart. oppido potitus imperator est appellatus.

Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, uta auxilia Pompei duabus denderetur rebus, oppido et excelsi loci natura. Hinc dirigens proxima planities aequabatur. Cuius decursum antecedebat rivus, qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem; nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextrum.

Proelium clamore facto committitur. Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore (se) defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in collatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse; qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum. Quae simul est nota, equitatus Caesaris

sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere posse, ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, imperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma,adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt; quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugati non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et si quid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim equitum, partim peditum ad D. Adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa... etfasces...praeterea...;hoshabuit (hostium numero......evaserunt) ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare.

Caesar ex proelio <Munda> munitione circumdata Cordubam venit. Qui ex caede eo refugerunt pontem occuparunt. Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt nos ex proelio paucos superesse: quo fugeremus? Ita puganre coeperunt de ponte. Caesar flumen traicecit et castra posuit. Scapula totius seditionis [familiae et libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi exstruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit. Ipse de tempore cenae, resinam et nardum identidem sibi infundit. Ita novissimo tempore servum iussit et libertum, qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.

Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perveniret fere, inter Caesrianos et inter Pompeianos. Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi, qui erant a Pompeio manumissi; qui in Caesaris adventum descendere coeperunt. Legio XIII oppidum defendere coepit; nostri, cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos ad Caesarem mittunt, ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cum animadverterent homines fugitivi, oppidum incendere coeperunt. Qui superati  nostris sunt interfecti hominum milia XXII, preterquam extra murum qui perierunt. Ita Caesar oppido potitus. Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demostravimus, eruptionem fecerunt et bene multis interfectis in oppidum sunt redacti.

 

Suetonio, Divus Iulius

 

La literatura y sus soportes : papel, correos, periódicos, bibliotecas.

 

Escritos de César, Suetonio, César, 55-56[7].

 

55      Eloquentia militarique re aut aequavit praestantissimorum gloriam aut excessit. Post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est. Certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se videre, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere ; et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit : “Quid ? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt ? quis sententiis aut acutior aut crebrior ? quis verbis aut ornatior aut elegantior ?” Genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus videtur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur ‘Pro Sardis’, ad verbum nonnulla transtulit in divinationem suam. Pronuntiasse autem dicitur voce acuta, ardenti motu gestuque, non sine venustate. Orationes aliquas reliquit, inter quas temere quaedam feruntur. ‘Pro Quinto Metello’ non inmerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam ; nam in quibusdam exemplaribus invenio ne inscriptam quidem ‘Pro Metello’, sed ‘quam scripsit metello’, cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque adversus communium obtrectatorum criminationes purgantis. ‘Apud milites’ quoque ‘in Hispania’ idem Augustus vix ipsius putat, quae tamen duplex fertur : una quasi priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.

 

56      Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est : alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit. De commentariis Caesaris Cicero in eodem Bruto sic refert : “Commentarios scripsit valde quidem probandos : nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta ; sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit.” De isdem commentariis Hirtius ita praedicat : “Adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus videatur. (Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio ; ceteri enim,quam bene atque emendate,)nos etiam, quam facile atque celeriter eso perscripserir, scimus”.

Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit et quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus perperam ediderit ; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. Reliquit et ‘De Analogia’ duos libros et ‘Anticatones’ totidem ac praeterea poema quod inscribitur ‘Iter’, Quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia conventibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus Mundensis proeli fecit ; novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicensimo ie pervenit. Epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum videtur ad paginas et formam mmemorialis libelli convertisse, cum antea consules et duces non nisi transversa charta scriptas mitterent. Extant et ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sctructo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset : quae si qui investigare et persequi vellet, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet. Feruntur et a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut ‘Laudes Herculis’, tragoedia ‘Oedipus’, item ‘Dicta collectanea’ : quos omnis libellos vetuit Augustus publicari in epistula, quam brevem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, misit.

 

Italum acetum.

 

Suetonio, César, 49-53.

 

49      Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, gravi tamen et perenni obprobio et ad omnium convicia exposito. Omitto Calvi Licini notissimos versus :

 

Bithynia quicquid

et paedicator Caesaris umquam habuit.

 

Praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in quibus eum Dolabella ‘p(a)elicem reginae’, ‘spondam interiorem regiae lecticae’, at Curio ‘stabulum Nicomedis’ et ‘Bithynicum fornicem’ dicunt. Missa etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam suum ‘Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse cordi, nunc esse regnum’. Quo tempore, ut Marcus Brutus refert, Octavius etiam quidam, valetudine mentis liberius dicax, conventu maximo, cum Pompeium ‘regem’ appellasset, ipsum ‘reginam’ salutavit. Sed C. Memmius etiam ad cyathum et vina Nicomedi stetisse obicit, cum reliquis exoletis, pleno convivio, accubantibus nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. Cicero vero, non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium eductum in aureo lecto veste purpurea decubuisse floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Nysae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti : “remove”, inquit, “istaec, oro te, quando notum est, et quid ille tibi et quid illi tute dederis”. Gallico denique triumpo militer eius inter cetera carmina, quali currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud vulgatissimum pronuntiaverit :

 

Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem :

Ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,

Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem

 

50      Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Servi Sulpicii, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn Pompei Muciam. Nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobatum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens ‘Aegisthum’ appellare consuesset, eius postea filiam potentia cupiditate in matrimonium recepisset. Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Serviliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello civili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit ; cum quidem plerisque vilitatem mirantibus factissime Cicero : “Quo melius”, inquit, “emptum sciatis, tertia deducta” ; existimabatur enim Servilia etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliare.

 

51      Ne provincialibus quidem matrimoniis abstinuisse vel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum :

 

Urbani, servate uxores : moechum calvom adducimus ;

Aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.

 

52      Dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et inmensa tribuit, ut Naso scripsit ; sed maxime Cleopatram, cum qua et convivia in primam lucem saepe protraxit et eadem nave thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetravit, nisi exercitus sequi recusasset, quam denique accitam in urbem non nisi maximis honoribus praemiisque auctam remisit filimque natum appellare nomine suo passus est. Quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo senatui adfirmavit, quae scire C. Matium et C. Opium reliquosque Caesaris amicos ; quorum Caius Opius, quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum edidit, non esse Caesaris filium, quem Cleopatra dicat. Helvius cinna tr(ibunus) pl(ebis) plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre iussisset cum ipse abesset, ut (e)i uxores liberorum quaerendorum causa quas et quot vellet ducere liceret. At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamiam, Curio pater quadam eum oratione ‘omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem’ appellat.

 

53      Vini parcissimum ne inimici quidem negaverunt. Marci Catonis est : unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse. Nam circa victum Gaius Opius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro viridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis videretur arguere.

 

Funerales

 

Suetonio, César, 84[8].

 

Funere indicto rogus exstructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata ; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum veste, in qua fuerat occisus. Praeferentibus munera, quia suffecturus dies non videbatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque vellet itineribus urbis, portaret in Campum. Inter duos cantata sunt quaedam ad miserationem et invidiam caedis eius accommodata, ex Pacuvi Armorum iudicio :

Men servasse, ut essent qui me perderent ?

 

et ex electra Atili ad similem sententiam. Laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiavit senatus consultum, quo omnia simul ei divina atque humana decreverat, item ius iurandum,quo se cuncti pro salute unius astrinxerat, quibus perpauca a se verba addidit. Lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare, pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde tibicines et scaenici artifices vestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et veteranorum militum legionarii arma sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas. In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.

 

Apocolocynctosis, Séneca.

 

Cicerón, Epistulae

 

 

Visión dramática de la salida de Roma de Cicerón, después de que  César pasara el Rubicón y el Senado decidiera la marcha de  Pompeyo hacia el sur para reunir tropas.

 

CIC. Att. 7,10

 

Subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui  conspectus fieret aut sermo. De reliquo neque hercule quid agam  neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate  nostri amentissimi consili. Tibi vero quid suadeam cuius ipse  consilium exspecto?. Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve  nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. Omnes, si in  Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. Adhuc  certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. Tu, quaeso,  crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit[9].

 

 

M. Tulli Ciceronis epistulae ad Atticum liber VIII.

 

Scr. In Formiano xiv Kal. Mart. An. 49.

 

Cicero Attico salutem

 

Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se Vibullius scripsisset; de dilectu Domiti, quae sunt vobis nota, nec tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus áscripsñerat. Ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur; cras igitur mittam. Sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu: ‘tu censeo Luceriam venias; nusquam eris tutius’. Id ego in eam partem accepi: haec oppida atque oram maritimam illum pro relicto habere, nec sum iratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere. Ei statim rescripsi, hominemque certum misi de comitibus meis, ámeñ non quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. Hoc me frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. Sic enim parari video, ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus ásitñ stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.

Quo minus mirere si invitus in eam causam descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sedsemper flagitiosae et calamitosae fugae. Eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur ese boni quam videar a bonis dissentire. Etsi prope diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his relictis refertissimam; quoego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M´. Lepidi, L. Vulcati, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. Unus Pompeius me movet, beneficio non auctoritate; quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. Ibimus tamen Luceriam, nec eum fortasse delectabit noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.

Ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem. Tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim.

 

Epistulae Caesaris ad Ciceronem: IX, 6 A.

 

Caesar Furnium nostrum tantum vidissem neque loci neque audire meo commodo potuissem, ácumñ properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praetrire tamen non potui quin in et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me mereris. In primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. Ad propositum revertar; festionationi meae brevitatique litterarum ignosces. Reliqua ex Furnio cognosces.

 

Epistulae ad Atticum, IX, 18, 1.

 

Scr. In Formiano v Kal. Apr. an. 49.

 

áCicero Attico salutem.ñ

 

Utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. Illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. Ego dissimilem illorum esse causam. Cum multa, ‘Veni igitur et age de pace.’ ‘Meone’ inquam ‘arbitratu?’ ‘An tibi?’ inquit ‘ego praescribam?’ ‘Sic ‘ inquam ‘agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque’ inquam ‘de Ganeo deplorabo’. Tum ille, ‘Ego vero ista dici nolo.’ ‘Ita putabam,’ inquam, ‘sed ego nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est aut non veniendum, multaque quae nullo modo possem silere si adessem.’ Summa fuit ut ille, quasi exitum quaerens, ‘ut deliberarem.’ Non fuit negandum. Ita discessimus. Credo igitur hunc me non amare. At ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

 

Estilo de César. (Cicero, Brutus, 262)

 

Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta.

 

 

Epistulae Caesaris ad Ciceronem: IX, 6 A; 16; X, 8, B.

ad Oppium et Balbum: IX, 7 C; IX, 13 A

ad Pedium: IX, 13.

Epistulae Ciceronis ad Caesarem: IX, 11 A; XI, 12.

 

Brutus, 258 (estilo oratorio).

 

 

Catulo

 

Carmina, 11

 

Furi et Aureli, comites Catulli,

sive in extremos penetrabit Indos,

litus ut longe resonante Eoa

tunditur unda,

 

sive in  Hyrcanos Arabasve molles,

aut Sagas sagittiferos Parthos,

sive quae septemgeminus colorat

aequora Nilus,

 

sive trans altas gradietur Alpes,

Caesaris visens monimenta Magni,

Gallicum Rhenum, horribilesque ulti-

mosque Britannos,

 

omnia haec, quaecumque feret voluntas

caelitum, temptare simul parati,

pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta:

 

cum suis vivat valeatque moechis,

quos simul complexa tenet trecentos,

nullum amans vere, sed identidem omnium

ilia rumpens;

 

nec meum respectet, ut ante, amorem,

qui illius culpa cecidit velut prati

ultimi flos, praetereunte postquam

tactus aratro est.

 

Carmina, 57.

 

Pulcre convenit improbis cinaedis,

Mamurrae pathicoque Caesarique.

Nec mirum; maculae pares utrisque,

urbana altera et illa Formiana,

impressae resident nec eluentur;

morbosi pariter, gemelli utrique,

uno in lecticulo erudituli ambo,

non hic quam ille magis vorax adulter,

rivales socii et puellarum.

 

Carmina, 93.

 

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,

nec scire utrum sis albus an ater homo.

 

 

Virgilio, Eneida, VI

 

Genealogía romana. Rómulo. César. Marcelo

 

“Quin et avo comitem sese Mavortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

educet. Viden ut geminae stant vertice cristae

et pater ipse suo Superum iam signat honore?

En huius, nate, auspiciis illa incluta Roma

imperium terris, animos aequabit Olympo,

septemque una sibi muro circumdabit arces,

felix prole virum: ...

Huc geminas flecte acies;  hanc aspice gentem

Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Ilui

progenies, magnum caeli ventura sub axem.

Hic vir, hic est,tibi quem promitti saepius audis,

Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet

saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam, super et Garamantas et Indos

proferet imperium; ...

Nec vero Alcides tantum telluris obivit,...

 

Excudent alii spirantia mollius aera

(credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,

orabunt causas melius caelique meatus

describent radio et surgentia sidera dicent:

Tu regere imperio populos, Romane, memento;

hae tibi erunt artes, pacique imponere morem,

parcere subiectis et debellare superbos.”

 

 

Atque hic Aeneas (una namque ire videbat

egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,

sed frons laeta parum det deiecto lumina vultu):

“Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?”

...

Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis:

“o nate, ingentem luctum en quaere tuorum:

ostendent terris hunc tantum fata neque ultra

esse sinent. Nimium vobis Romana propago

visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.

...

Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,

purpureos spargam flores animamque nepotis

his saltem accumulem donis et fungar inani

munere.”

 

Lucano, Farsalia, I

 

I. Las causas de la guerra: el enfrentamiento personal.

 

Temporis angusti mansit concordia discors

Paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri

Crassus erat belli medius mora. Qualiter undas

Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos

Nec patitur conferre fretum, si terra recedat,

Ionium Aegaeo frangat mare, sic, ubi saeva

Arma ducum dirimens miserando funere Crassus

Assyrias Latio maculavit sanguine Carrhas,

Parthica Romanos soluerunt damna furores.

Plus illa vobis acie, quam creditis, actum est,

Arsacidae: bellum victis civile dedistis.

Dividitur ferro regnum, populique potentis,

Quae mare, quae terras,quae totum possidet orbem,

Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti

Sanguinis et diro ferales omine taedas

Abstulit ad manes Parcarum Iulia saeva

Intercepta manu. Quod si tibi fata dedissent

Maiores in luce moras, tu sola furentem

Inde virum poteras atque hinc retiner parentem

Armatasque manus excusso iungere ferro,

Ut generos soceris mediae iunxere Sabinae.

Morte tua discussa fides bellumque movere

Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula virtus:

Tu, nova ne veteres obscurent acta triumphos

Et victis cedat piratica laurea Gallis,

Magne, times; te iam series ususque laborum

Erigit inpatiensque loci fortuna secundi;

Nec quemquam iam ferre potest Caesarve priorem

Pompeius parem. Quis iustius induit arma

Scire nefas: magno se iudice quisque tuetur;

Victrix causa deis placuit sed victa Catoni.

 

II. La corrupción de las costumbres (v. 158 y ss.)

 

Hae ducibus causae; suberant sed publica belli

semina, quae populos semper mersere potentis.

Namque, ut opes nimias mundo fortuna subacto

intulit et rebus mores cessere secundis

praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,

non auro, tectisve modus, mensasque priores

aspernata fames; cultus gestare decoros

vix nuribus rapuere mares; fecunda virorum

paupertas fugitur totoque accesitur orbe

quo gens quaeque perit; tum longos iungere fines

agrorum, et quondam duro sulcata Camilli

vomere et antiquos Curiorum passa ligones

longa sub ignotis extendere rura colonis.

Non erat is populus quem pax tranquilla iuvaret,

quem sua libertas inmotis pasceret armis.

Inde irae faciles et, quod suasisset egestas,

vile nefas, magnumque decus ferroque petendum

plus patria potuisse sua, mensuraque iuris

vis erat: hinc leges et plebis scita coactae

et cum consulibus turbantes iura tribuni.

 

 

REMINISCENCIAS

 

JULIO CÉSAR.

 

Shakespeare, Julio César.

 

George Bernard Shaw, César y Cleopatra.

 

Terenci Moix, No digas que fue un sueño.

 

Colleen McCullough, El primer hombre, La corona de hiedra, Favoritos de la fortuna, etc.

 

Idus de Marzo, ¿Thorton Wilder?

 

Fotocopias de páginas de Astérix donde aparezca J. César y que muestren una cierta caracterización psicológica (v.g. : Las aventuras de Astérix, 1, Astérix el Galo, págs. 5 (rendición de Vercingétorix tras la toma de Alesia, y 48 (se muestra a un César orgulloso y justo al final de la aventura) ; Astérix gladiador, págs. 17 y  38-46 ).

 

 

Testimonia

 

 

Para la presencia de César en Hispania, ver Suetonio, Divus Iulius, 7 (cuestura) ; 18 (pretura) ; 34 y 35 (guerra civil).

 

Gelio, Noches Áticas, 5, 13, 6 (César y Nicomedes); 13, 3, 5 (Lucio Cinna);

 

Plutarco, César/Alejandro.

Apiano, Guerra civil.

Dión Casio, Historia Romana.

 

Salustio, Conjuración de Catilina, 51.

 

Cicerón., Epistulae ad Attticum.

 

IX, 18.

 

Epistulae Caesaris ad Ciceronem: IX, 6 A; 16; X, 8, B.

ad Oppium et Balbum: IX, 7 C; IX, 13 A

ad Pedium: IX, 13.

Epistulae Ciceronis ad Caesarem: IX, 11 A; XI, 12.

9,6a; 9,7c,2; 9,13a; 9,14,1; 9,16,1; 9,18,1; 18,8b; 13, 52.

 

Epistulae ad Quintum fratrem, 3, 8, 3.

 

Pro Ligario, 35.

 

Brutus, 258 (estilo oratorio).

 

Catilinarias, 4, 10.

 

TEXTOS  sm

 

Bellum Gallicum.

 

1, 3, 4-5.

Orgétorix, caudillo de los helvecios, invita al secuano Cástico y al eduo Dumnórix, hermano de Diviciaco, a una alianza para invadir la Galia (61 a.C.).

 

Is (Orgetorix) sibi legationem ad civitates suscepit. Ineo itinere persuadet Castico, Catamantaloedus filio, Sequano ut regnum in civitate sua occuparet; itemque (persuadet) Dumnorigi Haeduo, fratri Divitiaci, ut idem conaretur, eique filiam suam in matrimonium dat.

 

1, 9, 3-4.

Dumnórix, yerno de Orgetórix, influyente caudillo eduo, obtiene de los secuanos condiciones ventajosas para los helvecios.

 

Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat. Itaque rem sucipit et a Sequanis impetrat ut per finis suos Helvetios ire patiantur.

 

1, 10, 1-2.

La emigración de los helvecios por el territorio de sequanos y eduos hacia Tolosa (Toulouse) con riesgo para la Provincia (Provenza) provoca la invasión de la Galia por parte de César (58 a.C.).

 

Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Aeduorum iter in Santonum finis facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum.

 

1, 11, 1-2.

Ante la invasión helvética, los eduos piden ayuda a César, recordándole sus merecimientos ante el pueblo romano.

 

Helvetii iam per angustias et finis Sequanorum copias suas traduxerant et in Aeduorum finis pervenerant eorumque agros populabantur. Aedui, cum se suaque ab eis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: se omni tempore de populo Romano meritos esse.

 

1, 12, 1-2.

Maniobra de César contra los helvecios en el río Arar, afluente del Ródano.

 

Flumen est Arar, quod per fines Aeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam copiarum partes Helvetios id flumen traduxisse, de tertia vigilia cum legionibus tribus pervenit.

 

1, 22, 3.

Precauciones de César y Labieno para evitar un combate “sorpresa”.

 

Caesar suas copias in proxumum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut, undique uno tempore in hostes impetus fieret, nostros exspectabat proelioque abstinebat.

 

1, 44, 1-3.

En la conferencia de Plettig –entre Estrasburgo y Besanzon- Ariovisto, caudillo de los suevos, justifica sus presencia en la Galia (58 a.C.)

 

Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et accersitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis, sed Gallos sibi bellum intulisse.

 

1, 52, 7 – 53, 1.

El joven P. Craso decide favorablemente la batalla contra los germanos.

 

Id cum animadvertissent P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco quinque pervenerunt.

 

1, 54, 2-3.

César se retira a los cuarteles de invierno entre los sequanos.

 

Caesar, una aestate duobus maximis bellis confectis, maturius paulo quam tempus anni postulabat, in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit, ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.

 

2, 2, 3-4.

César pide a los senones y otros galos que espíen a los belgas y le tengan informado. Los senones acceden y César se une a ellos.

 

Caesar dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant ut cognoscant ea quae apud eos gerantur, seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum (esse) non existimavit quin ad eos proficisceretur.

 

4, 7, 1-2.

César se aproxima a los germanos y éstos le envían embajadores.

 

Re frumentaria comparata equitibusque delectis, Caesar iter in ea loca facere coepit, quibus locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab his venerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano inferre (bellum neque)...

 

5, 6, 1.

Dumnórix, hermano de Diviciaco, jefe eduo, amigo de César.

 

Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est. (Caesar) hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat.

 

5, 14, 1-3.

Costumbres de los Britanos: civiles los de Cantio (=Kent), pintarrajeados con el zumo de “vitro” –hierba de color azul-, melenudos y ... con bigote.

 

Ex eis omnibus (Britannis) longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.

Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte vivunt pellibusque sunt vestiti.

Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa, praeter caput et labrum superius.

 

5, 37, 5-7.

Gesto pundonoroso del alférez Petrosidio, que salva el estandarte, y de sus amigos, que prefieren el suicidio al deshonor.

 

L. Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinet: noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci, ex proelio elapsi, incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

 

6, 10, 2-3.

César pide a los ubios que se refugien en sus ciudades y le informen sobre los movimientos de los suebos.

 

His rebus cognitis, Caesar rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant; mandat ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant.

 

 

6, 17, 1-3.

César describe las supersticiones y divinidades de los galos.

 

(Galli) deum maxime Mercurium colunt. Huius sint plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc (colunt) Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella gerere.

  

6, 21, 1-3.

Los germanos tienen costumbres distintas de los galos en cuanto a la religión y agricultura.

 

Germani multum ab hac consuetudine (Gallorum) differunt. Nam neque habent qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student- Agriculturae non student.

 

7, 4, 1.

El príncipe Averno Vercingétorix incita a sus clientes contra Roma.

 

Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit.

 

 

7, 43, 4-5.

Comprensión y benevolencia de César a pesar de la rebelión de los eduos.

 

Quae tametsi Caesar intelligebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat; nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia diminuere. Ipse maiorem Calliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quem ad modum ab Gergovia discederet.

 

 

7, 62, 5-8.

El ejército eduo, mandado por Camulógeno, es batido por los soldados de Labieno.

 

Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. At incerto etiam exitu victoriae, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, subsidio suis ierunt collemque ceperunt.

 

 

7, 88, 3-4.

La llegada de César a Alesia despierta el entusiasmo de los romanos, y los galos, bajo las órdenes de Vercingétorix, capitulan.

 

Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae adpropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemodicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIIII ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt.

 

Bellum civile.

 

Bellum civile, 1, 3, 1-2.

Pompeyo reúne a los suyos y les da enérgicas instrucciones: los veteranos son llamados a las armas; Roma se llena de soldados adictos a Pompeyo.

 

Misso ad vesperum senatu, omnes qui sunt eius ordinis[10] a Pompeio evocantur. Laudat promptos atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum[11] evocantur, multi ex duabus legionibus qua sunt traditae a Caesare arcessuntur. Completur urbs militibus, comitium tribunis, centurionibus, evocatis[12].

 

1, 38, 1-2.

Hispania, escenario de la Guerra Civil (59 a.C.); el tratado de Luca (56 a.C.) asignó a Pompeyo el gobierno de Hispania,que administraba por medio de sus legados, Afranio, Petreyo y varrón.

 

Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei, quorum unus Hispaniam citeriorem tribus legionibus, alter ulteriorem saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibus, tertius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari numero legionum obtinebat, officia inter se partiuntur, uti Petreius ex Lusitania per Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur, Varro cum iis legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur.

 

1, 41, 1-2.

César llega a Hispania el 22 de Junio del 49, manda rehacer el puente sobre el Segre yse dirige a Ilerda (Lérida), donde cinco días después vence a los pompeyanos (27 de junio del 49).

 

Eo biduo Caesar cum equitibus DCCC, quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus: hunc nocte perfici iussit. Ipse, cognita locorum natura, ponti castrisque praesidio sex cohortes reliquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis, triplici instructa acie, ad Ilerdam proficiscitur.

 

1, 48, 1-2.

Las inundaciones de Lérida rompen los puentes sobre el Segre y ponen en dificultad las operaciones de César (28 de junio del 49 a.C.).

 

Accidit etiam repentinum incommodum biduo quo haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit.

 

1, 61, 5-6.

Los pompeyanos se retiran a Octogesa y construyen un puente en el Segre.

 

Hoc inito consilio, toto flumine Hibero naves conquiri et  Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat xx. Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesque duas fluemn Sicorim traducunt castraque muniunt vallo pedum xii.

 

1, 64, 6-7.

César alcanza a los pompeyanos a pesar de la distancia que les separaba y de la dificultad de vadear el río (26 de julio del 49 a.C.).

 

Traducto incolumi exercitu, Caesar copias instruxi triplicemque aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in militibus studi, ut, milium VI ad iter addito ad vadum circuitu magnaque fluminis mora interposita, eos qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.

 

 

1, 65, 2-5.

Campaña de Lérida: los pompeyanos se retiran al Ebro e intentan obstaculizar la persecución de César (26 de julio del 49 a.C.).

 

Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat; rursus conantis progredi insequitur et moratur. Suberant enim montes et hos montis intrare cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent.

 

1, 73, 3-4.

Ante el cerco más insistente de César en el Ebro, los pompeyanos disponen cuerpos de guardia y levntan una empalizada para la provisión de agua (julio del 49 a.C.)

 

Haec consiliantibus eis nuntatiatur aquatores ab equitatu premi nostro. Qua re cognita, duces adversariorum crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque intericiunt cohortes vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt , ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possint. Id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur ipsique perficiendi operis causa longius progrediuntur.

 

1, 81, 1 y 5.

Dificultades y medidas que los pompeyanos toman para la provisión de agua.

 

Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt. Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris; proximo die, praesidio in castris relicto, universas ad aquam copias educunt, pabulatum emittitur nemo.


TEXTOS ANOTADOS

 

C. I. Caesaris Commentariorum belli Gallici liber primus.

 

1, 1, 1. Galliae descriptio.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.

 

1, 3, 4-5. Orgétorix,caudillo de los helvecios, invita al secuano Cástico y al eduo Dumnórix, hermano de Diviciaco, a una alianza para invadir la Galia (61 a.C.).

Is (Orgetorix) sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaloedus filio, Sequano ut regnum in civitate sua occuparet; itemque (persuadet) Dumnorigi Haeduo, fratri Divitiaci, ut idem conaretur, eique filiam suam in matrimonium dat.

 

1, 11, 1-2. Ante la invasión helvética, los eduos piden ayuda a César, recordándole sus merecimientos ante el pueblo romano.

 

 Helvetii iam per angustias et finis Sequanorum copias suas traduxerant et in Aeduorum finis pervenerant eorumque agros populabantur. Aedui, cum se suaque ab eis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: se omni tempore de populo Romano meritos esse.


1, 22, 3.
Precauciones de César y Labieno para evitar un combate “sorpresa”.

 

Caesar suas copias in proxumum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut, undique uno tempore in hostes impetus fieret, nostros exspectabat proelioque abstinebat.

1, 52, 7 – 53, 1. El joven P. Craso decide favorablemente la batalla contra los germanos.

 

Id cum animadvertissent P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit. Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco quinque pervenerunt.

1, 54, 2-3. César se retira a los cuarteles de invierno entre los sequanos.

 

Caesar, una aestate duobus maximis bellis confectis, maturius paulo quam tempus anni postulabat, in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit, ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.

4, 7, 1-2. César se aproxima a los germanos y éstos le envían embajadores.

 

Re frumentaria comparata equitibusque delectis, Caesar iter in ea loca facere coepit, quibus locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab his venerunt, quorum haec fuit oratio: Germanos neque priores populo Romano inferre (bellum neque)...

5, 6, 1. Dumnórix, hermano de Diviciaco, jefe eduo, amigo de César.

 

Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est. (Caesar) hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat.

 

5, 14, 1-3. Costumbres de los Britanos: civilizados los de Cantio (=Kent), pintarrajeados con el zumo de “vitro” –hierba de color azul-, melenudos y... con bigote los del interior.

 

Ex eis omnibus (Britannis) longe sunt humanissimi[13] qui[14] Cantium[15] incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum[16] a Gallica differunt consuetudine[17]. Interiores plerique[18] frumenta non serunt, sed lacte vivunt pellibusque sunt vestiti[19]. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt[20], quod[21] caeruleum efficit colorem[22], atque hoc horridiores[23] sunt in pugna aspectu[24]; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa[25], praeter caput et labrum superius[26].


5, 37, 5-7. Gesto pundonoroso del alférez Petrosidio, que salva el estandarte, y de sus amigos, que prefieren el suicidio al deshonor.

 

L. Petrosidius[27] aquilifer, cum[28] magna multitudine[29] hostium premeretur, aquilam[30] intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans[31] occiditur[32]. Illi aegre ad noctem[33] oppugnationem sustinent: noctu[34] ad unum[35] omnes desperata salute[36] se ipsi interficiunt. Pauci, ex proelio elapsi[37], incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum[38] de rebus gestis certiorem faciunt[39].

 

6, 10, 2-3. César pide a los ubios que se refugien en sus ciudades y le informen sobre los movimientos de los suebos.

 

His rebus cognitis[40], Caesar rem frumentariam providet, castris[41] idoneum locum deligit; Ubiis[42] imperat ut[43] pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant; mandat ut crebros exploratores in Suebos[44] mittant quaeque[45] apud eos[46] gerantur[47] cognoscant[48].

 

6, 21, 1-3. Los germanos tienen costumbres distintas de los galos en cuanto a la religión y agricultura.

 

Germani multum[49] ab hac consuetudine (Gallorum) differunt. Nam neque[50] habent qui rebus divinis praesint[51], neque sacrificiis student[52]. Deorum numero eos solos[53] ducunt[54] quos[55] cernunt et quorum[56] aperte[57] opibus iuvantur[58], Solem et Vulcanum et Lunam[59]. Vita omnis[60] in venationibus atque in studiis rei militaris[61] consistit: ab parvulis labori ac duritiae student, agriculturae non student[62].

 

7, 4, 1. El príncipe Averno Vercingétorix incita a sus clientes contra Roma.

 

Simili ratione[63] ibi Vercingetorix[64], Celtilli[65] filius, summae potentiae[66] adulescens, cuius[67] pater principatum Galliae totius[68] obtinuerat et ob eam causam, quod[69] regnum[70] appetebat, ab civitate erat interfectus[71], convocatis suis clientibus[72] facile[73] incendit[74].



[1]Castillo de Saint Michel?

[2]Convendría hacer un resumen de los aspectos sociopolíticos y religiosos.

[3]César estima sus pérdidas en 940 soldados, algunos “equites” notables, 5 tribunos y 32 centuriones (cf. 53).

[4]Cf. 99: Por parte cesariana cayeron unos 200 soldados y 30 centuriones -entre ellos, Crastino-; de Pompeyo unos 15.000 muertos, más de 13.000 rendidos.

[5]NOTAS.‑ ne... occuparet completiva dependiente de timore  adducti.‑ quadam notitia: “cierto conocimiento”.‑ ordinem  duxerat: “había servido como centurión”.

[6]En la precipitada huida hacia Faros César manda incendiar las naves y el fuego destruyó la biblioteca de Alejandría.

[7] Estos dos textos son adecuados tanto para C.O.U. (si se traduce a César, como introducción), como para 3º de B.U.P. (sobre todo el segundo de ellos : disposición de los escritos en las cartas al Senado, distinta de la que usaba en las que remitía a los generales ; encriptamiento de los mensajes en las cartas personales ; control y censura de sus escritos juveniles por parte de Augusto a través de las bibliotecas públicas).

[8] Cf. Shakespeare, Julio César.

[9]NOTAS.‑ ne qui: ne aliquis.‑ hercule: (exclamación) “por  Hércules”.‑ cuius: su antecedente es tibi.‑ Gnaeus: “Gneo  (Pompeyo)”.‑ erimus una: “estaremos juntos” (una adv.). vel:  adverbio.

[10] Ordo, ordinis: ‘clase social’, aquí ‘bando político’.

[11] Ordo, -inis: aquí ‘ascenso’.

[12] Evocatus, -a, -um: aquí ‘veterano reenganchado’.

[13] Superlativo relativo con ex + ablat.

[14] Relativo sin antecedente (‘quienes’, ‘los que’) sustantiva a la subordinada que funciona como sujeto de ‘sunt’.

[15] Actual Kent.

[16] Adverbio derivado del acus. De la 2ª dec.

[17] a Gallica consuetudine.

[18] ‘la mayoría de los habitantes del interior’.

[19] Deponente: ‘vestirse’.

[20] Omnes Britanni vero vitro se inficiunt (‘pintarse’).

[21] Neutro porque su antencedente vitro tb. lo es.

[22] caeruleum colorem.

[23] Comparativo de superioridad sin 2º término de comparación.

[24] hoc aspectu.

[25] capillo promisso, omni parte rasa: ablativos de cualidad + sum = ‘llevar el cabello largo y todo el resto rasurado’.

[26] Compartivo de superioridad neutro.

[27] -us > -o.

[28] Cum histórico + imperf. subj.: ‘al + infinit.’

[29] ablativo agente sin prep. (a-ab) de la pasiva (premeretur).

[30] Estandarte con forma de aguila (de ahí ‘aquilifer’).

[31] Participio de presente predicativo del sujeto: traducir por gerundio.

[32] De occido: ‘matar a golpes’.

[33] ‘hasta la noche’.

[34] Adverbio derivado del ablativo de la 4ª dec.

[35] ‘a una’.

[36] Ablativo absoluto: ‘perdida la esperanza de salvación’.

[37] Participio concertado dentro del sujeto.

[38] ‘Lo’.

[39] Certiorem facere alicui: ‘informar a alguien’.

[40] Ablativo absoluto.

[41] Dativo: C.I. de ‘deligit’ o C.Adj. de ‘idoneum’.

[42] Ubios.

[43] Ut con valor completivo ‘que’ (con sunjuntivo), introduce una subordinada en función de C.D. de ‘imperat’ (como el siguiente. ‘mandat ut’).

[44] In + abl. = ‘en’ / in + ac. = ‘a, hacia, contra’.

[45] Quaeque: ‘et cognoscant quae’ = ‘y se informen de lo que’ (ac. pl. neutro).

[46] Apud + ac.: ‘entre ellos’.

[47] Pasiva de gero: quae apud eos gerantur = ‘lo que se cuece entre ellos’, lo que están tramando’

[48] otro subjuntivo dependiente de ut completivo:’mandat ut mittant et cognoscant’.

[49] Adverbio.

[50] Neque… neque…: ni… ni… (correlación de conjunciones copulativas negativas).

[51] Qui… praesint: subord. de relativo sustantivada en función de C.D. de habent (‘los germanos no tienen quienes…’), con el verbo en subjuntivo (prae-sint, pres. subj. de prae-sum+ dativo, ‘estar al frente de algo’)

[52] studeo, studere > ‘estudiar’, pero en latín el sentido más frecuente es el de ‘dedicarse a, esforzarse en, pre-ocuparse de algo’ + dativo-suplemento.

[53] Solos: aquí con valor predicativo, pero se traduce como adverbio: ‘sólo’

[54] Duco, ducere normalmente conducir (cf. Dux, ducis: ‘el líder -del inglés leader-, el jefe o general’), pero aquí ducere deos = ‘creer dioses a’.

[55] quos: antecedente eos, subordinada en función de C.D.: ‘creen dioses sólo a los que’.

[56] Quorum: gen. pl de qui-quae-quod = ‘de  los cuales’→ quorum opibus ‘por cuyas fuerzas’

[57] Adverbio: traducir junto al verbo.

[58] Pasiva: ´ser ayudado o favorecido’.

[59] Aposición de deos etc.

[60] Una vez más el uso de omnis, -e como totus, -a, -um tan frecuente en César.

[61] Studia rei militaris: ‘los afanes de la milicia, instrucción militar’

[62] Véase nota 40.

[63] Simili ratione: ablativos de la 3ª, uno tema en –i, el otro en –cons.

[64] Descripción de Vercingetorix: uso de aposiciones (filius, adulescens) y subord. de relativo (cuius pater).

[65] Recordar: -ix, -igis > -ix; -us, -i > o; v.g.: ‘Vercingetorix, Celtillo’.

[66] Genitivo de cualidad: ‘de gran fuerza’.

[67] Cuius > cuyo.

[68] Genitivo de totus, -a, -um:  totius x omnis.

[69] Ob eam causam, quod: ‘por esta causa, porque’.

[70] También para los romanos de la época de César estaba muy mal visto ‘aspirar al reino’, de hecho se piensa que esa fue la causa de su asesinato.

[71] Plusc. indic. Pasivo + ablativo agente.

[72] Convocatis suis clientibus: ablat. absoluto.

[73] Adverbio.

[74] Sentido metafórico: ‘incendiar x animar’.