1- Nihil peius est dedecore.

2- Mors servitute potior est.

3- Turpis fuga mortis omni est morte peior.

4- Nam risu inepto res ineptior nulla est.

5- Graviora quaedam sunt periculis remedia.

6- Romani magnificentiores in suppliciis deorum quam domi fuerunt.

7- Mea Terentia, fidissima et optima uxor, et mea carissima filiola, valete.

8- Caesar quam maximum potest militum numerum imperat.

9- Socrates est omnium sapientissimus.

10- Solon sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem..

11- Nusquam est, qui ubique est.

12- Ea sunt his ipsis malis, in quibus sumus, miseriora.

13- Eget semper, qui est avarus.

14- Omnes homines, quicumque sunt, fratres sunt nostri.

15- Nemo est tam agrestis, quem non contumelia moveat.

16- Nulla acies humani ingenii tanta est, quae penetrare in caelum possit.

17- Miserrimus est qui, quod edat, non habet.

18- Homini natura addidit rationem, qua regerentur animi appetitus.

19- Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus?

20- Vir bonus est quis?

21- Num eloquentia Platonem superare possumus?

22- Cuius ea culpa fuit? Militum an imperatorum?

23- Cui dedit? Per quem dedit? Quantum dedit? Nihil fingi potest, et tamen Roscius incusatur.

24- Novistine hominem? Novi.

25- Romamne venio, an hic maneo, an Arpinum fugio?

26- Quid sit futurum cras, fuge quaerere.

27- Scribam quid sentiam.

28- Mone eum quo statu sit res.

29- Iamdiu ignoro quid agas: quo mitterem litteras aut cui darem, nesciebam. Cupio scire quid agas et ubi sis hiematurus.

30- Quae est maxima egestas? Avaritia.

31- Cuius sunt istae domus?

32- Quid est optabilius sapientia?

33- Quid est in homine ratione divinius?

34- Uter est insanior horum?

35- Si quam iniuriam ab aliquo accepero, ei ignoscam.

36- Quaedam bestiolae unum diem vivunt.

37- Sibi quisque confidat.

38- Quisque suae fortunae faber est.

39- Nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam Dei.

40- Etiam capillus unus habet umbram suam.

41- Unis moribus vivunt.

42- Unum atque idem sentiunt.

43- Nemo sine vitio est.

44- Nullius vita supra leges est.

45- Laudaris carmine nostro.

46- Haec improbantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.

47- Nemo, qui fortitudinis nomen consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus.

48- Gloria virtutem tamquam umbra sequitur.

49- Egredere ex urbe, Catilina; proficiscere.

50- Quod natum est, moritur.

51- Turpe est aliud loqui, aliud sentire.

52- Non deerunt nobis res necessariae.

53- Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia.

54- Homines plurimum hominibus et prosunt et obsunt.

55- Praeterita mutare non possumus.

56- Omnibus druidibus unus praeest.

57- Speremus quae volumus, sed quod acciderit, feramus.

58- Quoniam non potest id fieri, quod vis, id velis quod possit.

59- Gladiatores accipere plagam malunt quam turpiter vitare.

60- Magnas it Fama per urbes.

61- I, lictor, summove turbam.

62- Potest ex casa vir magnus exire.

63- Leve fit, quod bene fertur, onus.

64- Fit ut nemo esse possit beatus.

65- Virtus est vitium fugere et sapientia prima.

66- Multum est inter amicos dare et accipere.

67- De futuris rebus difficile est dicere.

68- Contemnere omnia aliquis potest; omnia habere nemo potest.

69- Gratus debet esse qui accepit beneficium.

70- Verres Minervae templum spoliare conatus est.

71- Caesar bellum cum Germanis gerere constituit.

72- Stoici censent sapientes sapientibus etiam ignotis esse amicos.

73- Solemus dicere summum bonum esse secundum naturam vivere.

74- Anaxagoras, nuntiata filii morte, dixit eum esse mortalem.

75- Caesar pontem rescindi iussit.

76- Maluit se diligi quam metui.

77- Id vos ignorare nolui.

78- Legatos Caesar discedere vetuerat.

79- Mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti.

80- Manlius regnum appetisse existimatus est.

81- Caesar Gergovia discesisse audiebatur.

82- Tandem L.Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic ferro flammaque minitantem, ex urbe eiecimus.

83- Legati venerunt pacem petentes.

84- Mortuo Cicerone, forum siluit.

85- C.Flaminium Caelius, neglecta religione, cecidisse apud Trasumenum scribit.

86- M.Messala M.Pisone consulibus, coniurationem nobilitatis fecit.

87- Nemo erit, qui credat, te invito, provinciam tibi esse decretam.

88- Nulla materies tam facilis ad exardescendum est

89- Haec ad iudicandum sunt facillima.

90- Bocchus se ob regnum tutandum arma cepisse respondit.

91- Neque consilii habendi neque arma capiendi spatium datur.

92- Haedui legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.

93- Galli locum oppido condendo ceperunt.

94- Bello gerendo M.Catonem praefecisti.

95- Consul placandis Romae dis habendoque dilectui operam dat.

96- Audendo virtus crescit, tardando timor.

97- Multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis.

98- Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha gessit.

99- Romani bellum adversus finitimos sumpturi erant, cum legati de pace venerunt.

100- Si itura est, eat.

101- Apes iam evolaturae sunt.

102- Hic vincendum aut moriendum est.

103- Omnia homini, dum vivit, speranda sunt.

104- Hoc vobis providendum est.

105- Quid nobis faciendum est?

106- Legendus est hic orator iuventuti.

107- Imusne sensum?

108- Galliae legati ad Caesarem gratulatum convenerunt.

109- Themistocles, e civitate eiectus, Argos habitatum concessit.

110- Bocchus legatos Romam miserat foedus et amicitiam petitum.

111- O rem non modo visu foedam, sed etiam auditu!

112- Nihil est dictu facilius.

113- Id factu facillimum erat.

114- Nefas est dictu miseram fuisse talem senectutem.

115- Nulla lex satis commoda omnibus est.

116- Coloni omnes et socii vestri urbes suas finesque defendent.

117- Nos patriam fugimus et dulcia linquimus arva.

118- Me nunc nostri pudet.

119- Mirum somnavi somnium.

120- Bonas preces precor.

121- Itque reditque viam.

122- Omnes volunt beatam vitam vivere.

123- Sacra canunt.

124- Hic locus ab hoste circiter passus sexcentos aberat.

125- Castra hostium duo milia passuum a nobis aberant.

126- Multos dies domi permansi.

127- Caesar totam noctem ad exercitum manere decrevit.

128- Punico bello duodecimum annum Italia urebatur.

129- Pueri patresque severi, fronde comas vincti, cenant et carmina dictant.

130- Ecce manus iuvenem post terga revinctum pastores trahebant.

131- Vultum demissa est.

132- Faciem mutatus est et ora Cupido.

133- Exuvias indutus Achillis rediit.

134- L.Murena magnas copias hostium fudit, urbem partim vi, partim obsidione cepit.

135- O falsam spem! O volucrem fortunam! O caecam cupiditatem!

136- O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit!

137- O tempora! O mores!

138- Te tua fata docebo.

139- Id te usus docebit.

140- Catilina iuventutem mala facinora edocebat.

141- Moneo vos ego haec.

142- Ego te haec hortor.

143- Medicus mortem regis omnes celavit.

144- Me primum sententiam rogavit.

145- Senatus Catilinam et Manlium hostes iudicat.

146- Ancum Marcium regem populus creavit.

147- Rex Romam legatos misit.

148- Massiliam Pompeius omnia sua praesidia duxit.

149- Agesilaus Helespontum copias traiecit.

150- Gloria nominis vestri, salus sociorum, fortunae civium defendentur.

151- Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare.

152- Effectus eloquentiae est audientium approbatio.

153- Maximus apium labor est initio veris.

154- Feras catulorum amor in venabula impinguit.

155- Me desiderium tenet urbis.

156- Fortitudo est dolorum laborumque contemptio.

157- Vita mortuorum in memoria posita est vivorum.

158- Homo veteris prosapiae, multarum imaginum et nullius stipendi est.

159- Mei loci atque ordinis homo ad me venit.

160- Erat puer acris ingenii.

161- Murena multae industriae et magni laboris fuit.

162- Multitudine civium factiones valuere.

163- Caelum extremum atque ultimum mundi est.

164- Multae istarum arborum mea manu satae sunt.

165- Eorum plerique inermes cadunt.

166- Gravitas morbi facit ut medicinae egeamus.

167- Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

168- Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit.

169- Vivorum memini, nec tamen Epicuri licet oblivisci.

170- Gallia frugum hominumque fertilis fuit.

171- Multi sua parvi pendere, aliena cupere solent.

172- Cuius auctoritas magni habebatur.

173- Voluptatem virtus minimi facit.

174- Tua gratia magni aestimatur.

175- Multis minatur, qui uni facit iniuriam?

176- Percussoribus Caesaris senatus favebat.

177- Oro te ut mihi ignoscas.

178- Omnibus rebus causa antecedit.

179- An ille mihi liber, cui mulier imperat?

180- Athenienses Timotheo publice statuam in foro posuerunt.

181- Sibi quisque peccat.

182- Sunt nobis mitia poma.

183- Suus cuique mos est.

184- Vos quibus est virtus, muliebrem tollite luctum.

185- Omnia haec praesidio adsunt.

186- Obscuritas terrori erat.

187- Paucis pernicitas saluti fuit.

188- Summittit cohortes equitibus subsidio.

189- Pompeius V legiones subsidio suis duxit.

190- Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit.

191- Caesar modo stellae caelo it.

192- Vacare culpa maximum est solatium.

193- Omnium rerum natura cognita, liberamur mortis metu.

194- Murus defensoribus nudatus est.

195- Quod huic debes, ego a te peto.

196- Ex me hic natus non est, sed fratre.

197- Archias, Antiochiae natus, est loco nobili.

198- Iove nate, Hercules, salve.

199- Ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas.

200- Timore diffugere.

201- Lacrimo gaudio.

202- Ardeo incredibili quodam amore patriae.

203- Caesar cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas copias cum omnibus impedimentis misit.

204- Marcellus cum omni exercitu profectus est.

205- Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis.

206- Catilina fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.

207- Consul urbem vi, copiis, consilio, virtute cepit.

208- Magno ubique pretio virtus aestimatur.

209- Quis Carthaginiensium pluris fuit Hannibale consilio, virtute, rebus gestis?

210- Praetereo quod uxor eam sibi domum sedemque delegit.

211- Accedebat quod Galli suos ad se liberos abstractos obsidum nomine dolebant.

212- Opto ut beatus sis .

213- Decrevit senatus ut L.Opimius consul videret ne quid res publica detrimenti caperet.

214- Deos precor ut his infinitis nostris malis contenti sint.

215- Lex permittit ut furem noctu liceat occidere.

216- Te hortor ut maneas in sententia neve cuiusquam minas pertimescas.

217- Peto non ut aliquid novi decernatur, sed ne quid novi decernatur.

218- Catilina voce supplici a patribus postulavit ne quid de se temere crederent.

219- Restat ut doceam omnia hominum causa facta esse.

220- Fieri potest ut recte quis sentiat et id, quod sentit, polite eloqui non possit.

221- Galli timebant ne Caesar veniret.

222- Timebam ne evenirent ea quae acciderunt.

223- Vereor ne molestus sim vobis.

224- Hasdrubal metu, ne dederetur Scipioni, urbe excessit.

225- Non vereor ne tua virtus hominum opinioni non respondeat.

226- Non dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae.

227- Quid obstat quominus beatus sis?

228- Nihil impedit quominus id facere possimus.

229- Non possumus, quin alii a nobis dissentiant, recusare.

230- Nihil est in intellectu quin prius fuerit in sensu.

231- Oportet esse ut vivas, non vivere ut edas.

232- Ager, cum multos annos quievit, uberiores efferre fruges solet

233- Iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus signum receptui dedit.

234- Caesar, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, ad hostes contendit.

235- Caesar, priusquam se hostes reciperent, in fines Suessionum exercitum duxit.

236- Caesar cum primum potuit, ad exercitum contendit.

237- Ut primum ex pueris excessit Archias, celeriter antecellere omnibus coepit.

238- Dum haec geruntur, qui erant in agris, reliqui discesserunt.

239- Haec, sicut exposuit, ita gesta sunt.

240- Diu apparandum est bellum, ut vincas celerius.

241- Adiuta me, quo id facilius fiat.

242- Pompeius quo facilius impetum Caesaris tardaret, portas obruit.

243- Id eo scripsi, quo plus auctoritatis haberem.

244- Invenerat homines, qui dicendo tempus consumerent.

245- Rufum laudo, non quia tu ut ita facerem petisti, sed quia est ille dignissimus.

246- Nemo patriam quia magna est amat, sed quia sua.

247- Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset.

248- Tantus fuit ardor animorum, ut motum terrae nemo pugnantium senserit.

249- Epaminondas adeo veritatis amans erat, ut ne per iocum quidem mentiretur.

250- Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit.

251- Traianus rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur.

252- Ea erat sagatitate Alcibiades, ut decipi non posset.

253- Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur.

254- Quamquam innocentissimus erat, damnatus est Socrates.

255- Fabula non nunquam, etsi sit incredibilis, tamen homines commovet.

256- Quod turpe est, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest.

257- Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.

258- Si in hoc erro, qui animos hominum inmortales esse credam, libenter erro

259- Si mihi bona re publica frui non licuerit, ego carebo mala.

260- Ferreus essem, si te non amarem.

261- Si vis pacem, cole iustitiam.

262- Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha gessit.

263- Seniorum consilia semper audituri sumus.

264- Aurelia, signatura testamentum, sumpserat pulcherrimas tunicas.

265- Dux moriturus in hostes se iniecit.

266- Is, qui imperaturus est omnibus, eligi debet ex omnibus.

267- Vigilate, milites; mox cum hoste pugnaturi sumus.

268- Nihil petas, quod negaturus sis; nihil neges, quod petiturus sis.

269- Discipuli lecturi sunt historiam Graeciae.

270- Catilina urbem incensurus erat.

271- Ave, Caesar, qui morituri sunt te salutant!

272- Themistocles, ad Salaminam pugnaturus, Graecos Persarum classem victuros esse existimabat. Ceteri autem duces, cum putarent se a Persis facile superandos esse, iam fugituri erant.

273- Tibi, Caesar, haec vulnera sananda sunt.

274- Delenda est Carthago.

275- Multae res discipulis discendae sunt.

276- Unicuique suum tribuendum est.

277- Scelesti homines puniendi sunt.

278- Nunc est bibendum.

279- Nemo est casu bonus; discenda est virtus.

280- Captivi diligenter custodiendi sunt.

281- Laudanda est militum virtus.

282- Hospites nobis benigne excipiendi sunt.

283- Id quod iuratum est, vobis servandum est.

284- Summa pietate colendi sunt parentes.

285- Animi virtutes virtutibus corporis anteponendae sunt.

286- Lingua latina facilis lectu est, non intellectu.

287- Agesilaus Ephesum hiematum exercitum reduxit.

288- Admonitum venimus te, non flagitatum.