Oraciones con ut, ne, cum...
-
Calpurnia, uxor Caesaris, vidit in somnis maritum suum plenum vulneribus iacere.
- Metuo ne frustra haec opera feceris. (Solución)
-
Edimus ut vivamus; non vivimus ut edamus.
-
Consul, cum oppidum oppugnaret, telo vulneratus est.
-
Saguntini, cum victoriam non sperarent,
tamen usque ad mortem pugnaverunt.
-
Nemo est tam demens qui sentiat deos non esse.
-
Incolae timebant ut auxilia venirent.
-
Omne frumentum secum portaturi erant.
-
Romani bellum adversus finitimos sumpturi erant.
-
Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis
cum Germanis contendunt.
-
Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu profectus
est.
-
Caesari omnia uno tempore erant agenda.
-
Si servi mei me isto pacto metuerent ut te metuunt omnes cives tui, domum meam
relinquerem.
-
Hoc nobis faciendum erat.
-
Pompeius ad hoc bellum deligendus atque mittendus erat.
-
Caesar in Britanniam venit quod eas regiones cognoscere volebat.
-
Hamilcar, postquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit
fortuna .
-
Vobis aequo animo magni labores tolerandi sunt.
- Caesar, cum pax cum hostibus facta esset, a centurionibus petiit ut bellum occulte pararetur. (Solución)
-
Tanta vis probitatis est, ut eam etiam in hoste diligamus.
- Caesaris milites, cum iniquo loco pugnarent, hostes tamen fugaverunt. (Solución)
- E civibus eligi debet qui civibus imperaturus est.
- Neque enim is es, Catilina, ut te pudor a turpitudine revocaverit. (Solución)
- Pompeius, ut impetum Caesaris tardaret, portas obruit. (Solución)
- Ratio docet quid nobis faciendum sit.
-
Homo ebrius quidam in via cecidit atque graviter ictu vulneratus est. Cum inde
domum delatus esset, uxor, ubi primum medicum vidit, eum interrogavit num maritus
in vitae discrimine esset.
Medicus, homo in arte sua excellens, postquam accurate
hominem inspexit, uxori respondit: "Plane mortuus est: mox poteris
corpus eius in rogum imponere". Cum haec verba audivisset maritus, qui nondum
mortuus erat, voce supplici dixit: "Nolite vivum me cremare,
exspectate dum moriar". "Tace", inquit uxor, "num te scire
plus quam medicum existimas?"